Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

  1. tantum religio potuit suadere malorum.
  2. quae peperit saepe scelerosa atque inpia facta.

cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant, cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat?

ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra, quorum alia sunt Matris, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant — amputato enim sexu nec uiros se nec feminas faciunt — alia Virtutis, quam eandem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant.

sectis namque umeris et utraque manu destrictos gladios exerentes currunt ecferuntur insaniunt. optime igitur Quintilianus in Fanatico istud inquit si deus cogit, iratus est.

etiamne haec sacra sunt? non satius est pecudum modo uiuere quam deos tam inpios, tam profanos, tam sanguinarios colere?

sed unde isti errores et haec tanta flagitia manauerint, suo loco disseremus. interim uideamus et cetera, quae carent scelere, ne studio insectandi uideamur eligere peiora.

Isidis Aegyptiae [*]( 22 suo loco] II 16. EPITOME 2-6] c. 18, 8. 11-18] c. 18, 4. 23 - 82, 15] c. 18, 5 s. ) [*](AUCTORES 1 Pesc. Fest.] Historic. Rom. frg. ed. Peter pag. 375. 7. 8] Lucr. I 101. 83. 18] cf. Quintiliani declamat. ed. Ritter pag. I adn. ) [*](BRSHPV] 1 satyram R, sathyram PV 2 karthaginienses B, car- cett. solitas P 5 piacula B 8 quae peperit saepe] religio peperit Lucr. 10 cecitatis S acciderant S nec B negathocles S 11 quidem om. B occiderit SH 13 Matris] Matris Magnae Epit. 18, 4, Matris deum edd., sed cf. Epit. 8, 6 Mater ipsis BSP (sed alt. s s. I. P1) uir⌈il⌉ibus B2 14 femina H 17 districtos Rl gladio se exerentes H efferentes S 18 ecferuntur B, haec feruntur S, haec feceruntur H, efferuntur RPV 19 si] quod si H deos S colit B iratus] malim sceleratus uel insanus 20 non] ne (i. e. nonnej P, ue V; nonne edd. 22 manaue? S 23 interim om. H 24 aegyptia P ) [*]( XVIIII. Lact. i. ) [*]( 6 )

82
sacra sunt, quatenus filium paruulum uel perdiderit uel inuenerit. nam primo sacerdotes eius deglabrato corpore pectora sua tundunt lamentantur, sicut ipsa cum perdidit fecerat; deinde puer producitur quasi inuentus et in laetitiam luctus ille mutatur. ideo Lucanus:
  1. numquamque satis quaesitus Osiris.

semper enim perdunt, semper inueniunt. refertur ergo in sacris imago rei quae uere gesta est, quae profecto si quid sapimus declarat mortalem mulierem fuisse ac paene orbam, nisi unicum repperisset. quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adulescens morte patris audita haec loquitur:

  1. euoluam busto iam numen gentibus Isim
  2. et tectum lino spargam per uulgus Osirim.