Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quoniam reuelauimus mysteria poetarum ac Saturni parentes inuenimus, ad uirtutes eius et facta redeamus. iustus in regno fuit.

primum ex hoc ipso iam deus non est, quod fuit: deinde, quod ne iustus quidem fuit, sed impius non modo in filios, quos necauit, uerum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia, quod forsitan uere acciderit.

sed homines respectu elementi quod dicitur caelum totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam, quam tamen Stoici ut solent ad rationem physicam conantur traducere. quorum sententiam Cicero de natura deorum disserens posuit.

caelestem [*](AUCTORES G] Schol. German.ad uerss. 318-320, p. 91,19 Breysig. 10] frg. II. 24] II 24, G4. ) [*](EXPILATORES 19. 22 s.] of. Isidor. orig. VIII 11, 32. 29. ) [*](RSHPVj 1 eique scripsi, idque C ■ 2 nocatur R, post uoeabatur hoc pcans del. S (cui) de LMuellerus caelo PV 3 uoeabatur P precans P 4 primum H, ⌊primus⌋ P /// ⌊e⌋amque (3 hastae ante e er.) P, terraque V 5 sacrauit edd. tota H his V, in ras. corr. F2 6 aglaosthenem R, aglaosthennen S, aglasthenen H, aglaosthẹenen P 7 ex] et RI, s. I. in R2 tytanas S, tithanas H 10 homine Rar Har SV, *omine* P subiugaret R 11 \'etiam1 P2 aquila II 12 ei om. II 13 euo S 14 occeania S, oceani H aut lacia R, aulatia S 15 parentis P1, corr. P2 18 denique V 19 uegauit. Hl abstulisse II 23 uolent II ratione V conatur II 24 caeleste S )

49
inquit altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae per sese omnia gigneret, uacare uoluerunt ea parte corporis, quae coniunctione alterius egeret ad procreandum. quae ratio in Vestam potuit conuenire, si mas diceretur.

idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.