Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

apparet ergo non ex caelo esse natum, quoa fieri non potest, sed ex eo homine cui nomen Urano fuit. quod esse uerum Trismegistus auctor est, qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum Saturnum Mercurium nominauit cognatos suos. haec ille quia ignorauit, alio traduxit historiam:

qui quomodo argumentari potuerit, ostendi. nunc dicam quomodo, ubi, a quo sit hoc factum: non enim Saturnus hoc, sed Iuppiter fecit. in Sacra Historia sic Ennius tradit:

deinde Pan eum deducit in montem, qui uocatur Caeli stela. postquam eo ascendit, contemplatus est late terras ibique in monte aram creat Caelo primusque in ea ara Iuppiter sacrificauit. in eo loco suspexit in caelum quod nunc [*](EPITOME 11-15] c. 14, 3 s. ) [*](AUCTORES 13-15] cf. Poemand. c. 10,5 (p.69, 17-70,3 Parth.). 19] frg. VII. ) [*](RSHPVJ 1 athlantis (h s. l. R) RHPV 3 siut II iis edd., his C 6 nomina S accepi inis S, accepimus H qui om. II decider S 7 michar⌜i⌝lum H2 et hellespontum H 8 in quo] nouo RI tybris SlIP 9 ergoj enim SH 10 genuer S 11 natum esse P 12 uraiio ex urim l\'2 ifuit, F1 14 iis JB1 15 nominauit] enumerauit Epit. 14, 3, ubi numerauit Dauisius 16 traxit H qui] quia H 17 ostendit S, ostendh (t er.) II dicamus S 18 hoc om. R 19 tradidit H Pan eum] pauenium R pane udeducit H 20 uocabitur (corr. m. 2) R stela Ciaconius, stella C 21 escendit Rl (s. I. corr. R2) Y terram sibiquo SH 22 malim creauit 23-48,5] Lactantius haec quin scripserit, non dubitandum; \'Ennius\' quid scripserit, uarie constituunt Ciaconius et Vahlenus; mihi cum LMuellero nihil eiciendum uidetur nisi idque Iuppiter — nominauit in (ante eo) om. H)

48
nos nominamus, eique quod supra mundum erat, quod aether uocabatur, de sui aui nomine caelum nomen indidit idque Iuppiter quod aether uocatur placans primus caelum nominauit eamque hostiam quam ibi sacrifiauit, totam adoleuit. nec hic tantum sacrificasse Iuppiter inuenitur.

Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenen dicere, Iouem cum ex insula Naxo aduersus Titanas proficisceretur et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium aduolasse, quam uictor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit.

Sacra uero Historia etiam ante consedisse illi aquilam in capite atque ei regnum portendisse testatur. cui ergo sacrificare Iuppiter potuit nisi Caelo auo, quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum et in oppido Aulacia sepultum?