Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
aut illa cur Hippolytum uel ad secretas sedes uel ad mulierem relegauit, ubi solus inter ignota nemora exigeret aetatem et iam mutato nomine Virbius uocaretur? quid haec significant nisi incestum; quod poetae non audent confiteri?
Horum autem omnium rex et pater Iuppiter, quem tenere in caelo summam credunt potestatem, quid habuit pietatis, qui Saturnum patrem regno expulit et armis fugientem persecutus est? quid continentiae, qui omnia libidinum genera exercuit?
nam idem Alcimenam Ledamque summis uiris nuptas adulterio fecit infames, idem pulcritudine pueri captus uenantem ac uirilia meditantem ad femineos usus uiolenter abripuit. quid uirginum stupra commemorem, quarum multitudo quanta fuerit, filiorum numerus ostendit?