Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Mercurius, qui de stupro Veneris genuit androgynum, deus esse meruit, quia lyram repperit et palaestram.
Liber pater debellata India uictor cum Cretam forte uenisset, Ariadnain conspexit in litore, quam Theseus et uiolauerat et reliquerat. tum amore inflammatus eam sibi in coniugium sociauit et coronam eius, ut poetae ferunt, inter astra signauit.
Mater ipsa post fugam et obitum uiri cum in Phrygia moraretur, uidua et anus formonsum adulescentem in deliciis habuit et quia fidem non praestiterat, ademptis genitalibus effeminauit. ideo etiam nunc Gallis sacerdotibus gaudet.
Ceres unde Proserpinam nisi de stupro genuit? unde Latona geminos nisi ex crimine? Venus deorum et hominum libidinibus exposita cum regnaret in Cypro, artem meretriciam repperit ac mulieribus imperauit ut quaestum facerent, ne sola esset infamis.