Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed et ipse daemonum princeps auctor et machi- nator malorum catenis alligatus custodiae dabitur, ut pacem mundus accipiat et uexata tot saeculis terra requiescat.

pace igitur parata conpressoque omni malo rex ille iustus et uictor iudicium magnum de uiuis et mortuis faciet super terram et uiuentibus quidem iustis tradet in seruitium gentes uniuersas, mortuos autem ad aeternam uitam suscitabit et in terra cum iis ipse regnabit et condet sanctam ciuitatem et erit hoc . regnum iustorum mille annis.

per idem tempus et stellae candidiores erunt et claritas solis augebitur et luna non patietur deminutionem. tunc descendet a deo pluuia benedictionis matutina et uespertina et omnem frugem terra sine labore hominum procreabit.

stillabunt mella de rupibus, lactis et uini fontes exuberabunt. bestiae deposita feritate mansuescent, lupus inter pecudes errabit innoxius, uitulus cum leone pascetur, columba cum accipitre congregabitur, serpens uirus non habebit, nullum animal uiuet ex sanguine. omnibus enim deus copiosum atque innocentem uictum ministrabit.