Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
tunc et impius iustos homines ac dicatos deo duobus et quadraginta mensibus persequetur et se coli iubebit ut deum: se enim dicet esse Christum, cuius erit aduersarius. ut credi ei possit, accipiet potestatem mirabilia faciendi, ut ignis descendat a caelo, ut sol resistat a cursu suo, ut imago quam posuerit loquatur.
quibus prodigiis inliciet multos, ut adorent eum signumque eius in manu aut fronte suscipiant. et qui non adorauerit signumque susceperit, exquisitis cruciatibus morietur. ita fere duas partes exterminabit, tertia in desertas solitudines fugiet.
sed ille uecors ira inplacabili furens adducet exercitum et obsidebit montem quo iusti confugerint. qui cum se uiderint circumsessos, implorabunt auxilium dei uoce magna et exaudiet eos et mittet illis liberatorem.
Tunc caelum intempesta nocte patefiet et descendet Christus in uirtute magna et anteibit eum claritas ignea [*](INSTITUTIONES 3-7J VII 16, 12-14. 7-15] VII 17, 4—7. 7-9] VII 17, 8. 15 s.] cf. VII 16, 14 (a de cultoribus). 16-20] VII 17, 10 s.; 19, 2 (-liberatorem). 21—759, 5] VII 19, 2 (a tum)-7. ) [*](TB] 1 exsurget B generjj B3 2 priorib. T 3 interimet edd. 4 iugis BI, corr. B2 casse T preces (pr. e in ras. ex ae ? m. 3) B 5 a formidinem B quietem] requiem T 6 metum] tecum T Sttgebit semper B pene T, pra\'en*e (a er.) B3 7 et om. B 9 saeculi T1, 0 s+ec*li T1 dominum Bx, corr. JB3 10 esse Christum-ut credi] esse deum cum sit antechristus (sic). qui ut erit aduersarius fct1 ut credi B .11 a] e B, sed cf. Inst. VII17, 5 12 suo om. B, sed cf. Inst. VII17, 5 14 adoraueri+t (n er.) B 15 ferae B 16 exterminauit TB1, corr. lP, extirpabit Da fugi\'et (e renouauit m. 3) ex fugit B 17 uwecors B* ira* (m ? er.) B obsedebit T, obsedit Bx, obs1d\'ebit B2, i in id1 renouauit B3 18 confug*erint (i er.) T 19 inplorabunt B 20 illis] eis B 21 intempestate T 22 \'X.PSI B2 )