Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nondum enim sex milia conpleta sunt: quo numero consummato tunc demum malum omne tolletur, ut regnet sola iustitia. quod quatenus euenturum sit paucis explicabo.

Haec autem a prophetis, sed et a uatibus futura dicuntur. cum coeperit mundo finis ultimus propinquare, malitia inualescet, omnia uitiorum et fraudum genera crebrescent, iustitia interibit., fides pax misericordia pudor ueritas non erit, uis et audacia praeualebit, nemo quidquam habebit nisi manu partum manuque defensum.

si qui erunt boni, praedae ac ludibrio habebuntur. nemo pietatem parentibus exhibebit, nemo infantis aut senis miserebitur, auaritia et libido uniuersa corrumpet. erunt caedes et sanguinis effusiones, erunt bella non modo externa et finitima, uerum etiam intestina. ciuitates inter se belligerabunt, omnis sexus et omnis aetas arma tractabit.

non imperii dignitas conseruabitur, non militiae disciplina, sed more latrocinii depraedatio et uastitas fiet. regnum multiplicabitur et decem uiri occupabunt orbem et partientur [*](INSTITUTIONES 3 (a caelestium)-8] VII 14, 4-6. 11 s. 9 s.] VII 14, 15-17. 10-20] VU 15, 7—11. 11-21] cf. VII 17, 9. 20— 757,13] VII 16, 1—8 (-pisces). ) [*](TBJ 2 nobis minus] nouissimus T ad (exp. m. 3), ipsum om. B 3 instructus T, recte? illo comparatiuo Lact. etiam lnst. Y 1, 11; de opif. 1,2; 3,15 utitur; cf. ad instructus 5 errrasse T 4 filosofos T 5 fuerint (n exp. et del.) T instructus ualde mihi suspectum ut ortum ex instructior (aut fort. instructus) 3; malim effectus conI. Inst. VII 14, 4 7 tollatur T 8 uenturum T, sed cf. Inst. VII 14, 12 euenixt 9 profetis TB et a] ut T 13 praeualeuit T quicquam B manu] male B, sed cf. Inst. VII15, 9 14 praede T 15 ludibrr\'io B3 eribebit BI, corr. B7 16 infantis (alt. i ex e) B senis (i ex e) B 17 cedes T 19 pr. omnis (i ex e) B tractabunt (b ex u) B 20 disciplina. (e er.) B 22 et (ante partientur) om. T . )

757
et deuorabunt et existet alius longe potentior ac nequior, qui tribus deletis Asiam possidebit et ceteris in potestatem suam redactis et adscitis uexabit omnem terram. nouas leges statuet, ueteres abrogabit; rem publicam suam faciet, nomen imperii sedemque mutabit. tunc erit tempus infandum et execrabile, quo nemini libeat uiuere.