Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deni- que caelesti elemento, quod est ignis, solus homo utitur. si enim lux per ignem, uita per lucem, apparet eum qui habeat usum ignis non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est sine quo non potest nec lux nec uita constare.

sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia diuina? id enim sacrae litterae ac uoces prophetarum docent. quod si cui parum uidetur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret, ut intellegat delirasse Democritum et Epicurum et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium quod est euidens negauerunt.

Confirmata inmortalitate superest docere a quo et quibus et quomodo et quando tribuatur. cum certa et constituta diuinitus tempora compleri coeperint, interitum et consummationem rerum fieri necesse est, ut innouetur a deo mundus. id uero tempus in proximo est, quantum de numero annorum deque signis quae praedicta sunt a prophetis colligi potest.

sed cum sint innumerabilia quae de fine saeculi et conclusione temporum dicta sunt, ea ipsa quae dicuntur, nuda ponenda [*](INSTITUTIONES 5-9] VII 9, 13 s. 10-16] VII 13, 1-8. 17 s.] VII 14, 1. 18-20] VII 14, 6. 20 s. id—proximo est] VII 14, 3 cuius-ostendam. ) [*](TB] 1 solus homo T; cf. Inst. VII 9, 10 in hominem solum; § 13 bis homo solus; § 12. 15 soli homini; supra § 2 solius est hominis, infra § 5 solus homo agnorslcit B 2 terraena T 3 caelum aspicit B non] an B 5 solu*bilis (1 ? er.) T denique] dei - qu*e (a er.) B 6 restl B3 ignis (s in eodem s ? m. 3) B 8 ignis] in his Bx, corr. B3 id (ante illi) in ras. B2, om. T 11 sacre T 12 profetarum TB 13 sybilh larum T apollinis (pr. i in ras. ex e uel o) B milesii (h m. 2) T, milesii (i final. in ras. ex si ?) B considerct1 B2 14 dicearcum B 15 mortalium om. T 17 et quomodo om. B 19 conpleri B ceperint T 20 rerum om. T 22 praedicata T sint B\', corr. B2 profetis TB 23 sint om. T 24 dicentur Da ) [*]( 48* )

756
sunt, quoniam ut testimoniis utamur inmensum est si quis illa desiderat aut nobis minus credit, adeat ad ipsum sacrarium caelestium litterarum, quarum fide instructior errasse philosophos sentiat, qui aut aeternum esse hunc mundum ant infinita esse annorum milia putauerunt ei quo fuerit instructus.