Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Plurimis uero argumentis colligi potest aeternas esse animas. Plato ait, quod per se ipsum semper mouetur nec principium motus habet, etiam finem non habere; animum autem hominis per se semper moueri: qui quia sit ad cogitandum mobilis, ad inueniendum sollers, ad percipiendum facilis, ad discendum capax et quia praeterita teneat, praesentia conprehendat, futura prospiciat multarumque rerum et artium scientiam conplectatur, immortalem esse, siquidem nihil habeat in se de terreni ponderis labe concretum.

praeterea ex uirtute ac uoluptate intellegitur aeternitas animae. uoluptas omnibus est communis animalibus, uirtus solius est hominis: illa uitiosa est, haec honesta, illa secundum naturam, haec aduersa naturae, nisi anima inmortalis est.

uirtus enim pro fide, pro iustitia nec egestatem timet nec exilium metuit nec carcerem perhorrescit nec dolorem reformidat nec mortem recusat: quae quia naturae contraria sunt, aut stultitia est uirtus, si et commoda impedit et uitae nocet, aut si stultitia non est, ergo anima inmortalis est et ideo praesentia bona contemnit, quia sunt alia potiora quae post dissolutionem corporis sui adse- quatur.

illut etiam maximum argumentum immortalitatis est, [*](INSTITUTIONES 1-4] VII 5, 27. 2 s.] VII 8,1. 5-13] VII 8, 3-6. 13-24] VII 9, 15—18. 24-755, 5] VII 9, 10-12. ) [*](AUCTORES 6 Plato] cf. ad Inst. VII 8, 4. ) [*](TB] 2 inmortalitatem B alium Bl, aliud Bs 3 rpiael B3 meuntis (re er.) B quia B\\ qu*aren B3 4 nisi inuisibili om. T 7 habeat B, be recte, ut etiam moueatur scribendum sit ? habere] here (be in magna rasura m. 3) sic B 8 qui om. B 10 dicendum T capax (c in ras. ex r ? m. 3) B qui B presentia T 11 conpraehendat B arti*um (c er.) T 12 sciontiarm\' B3 coiplectatur B inmortalem T 13 de om. B 15 est] e, sed nunc erasum, B communis animalibus B 16 hwec B naturaW B1 18 iustitia\'* (m ? cr., \' distinctionem add. m. 2) B 21 uite T 22 presentia T qu!ila, B 23 qurale B2 sui om. edd., sed cf. Inst. II 2, 19 corporibus suis 24 etiam] enim B, autem edd. inmortalitatis B )

755
quod deum homo solus agnoscit. in mutis nulla suspicio religionis est, quia terrena sunt in terramque prostrata: homo ideo rectus aspicit caelum, ut deum quaerat. non potest igitur non esse inmortalis qui inmortalem desiderat, non potest esse solubilis qui cum deo et uultu et mente communis est.

deni- que caelesti elemento, quod est ignis, solus homo utitur. si enim lux per ignem, uita per lucem, apparet eum qui habeat usum ignis non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est sine quo non potest nec lux nec uita constare.

sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia diuina? id enim sacrae litterae ac uoces prophetarum docent. quod si cui parum uidetur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret, ut intellegat delirasse Democritum et Epicurum et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium quod est euidens negauerunt.

Confirmata inmortalitate superest docere a quo et quibus et quomodo et quando tribuatur. cum certa et constituta diuinitus tempora compleri coeperint, interitum et consummationem rerum fieri necesse est, ut innouetur a deo mundus. id uero tempus in proximo est, quantum de numero annorum deque signis quae praedicta sunt a prophetis colligi potest.