Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed sicut femina castitatis uinculis obligata est, ne aliut concupiscat, ita et uir eadem lege teneatur, quoniam deus uirum et uxorem unius corporis conpage solidauit. ideo praecipit non dimitti uxorem nisi crimine adulterii reuictam, ut numquam coniugalis foederis uinculum nisi quod perfidia ruperit resoluatur.

illut quoque ad consummandam pudicitiam iungitur, ut non modo peccatum absit, uerum etiam cogitatio. pollui enim mentem quamuis inani cupiditate manifestum est, itaque iustum hominem quod sit secus nec facere oportere nec uelle.

purganda est igitur conscientia, quam deus peruidet, qui falli non potest. emaculetur omni labe pectus, ut templum dei esse possit, quod non auri nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor inlustrat.

Sed enim haec omnia difficilia sunt homini nec patitur condicio fragilitatis esse quemquam sine macula. ultimum [*](INSTITUTIONES 4-13] VI 23, 13-25 ; 29-32. 13-15] VI 23, 33. 15-22] VI 23, 34-36. 19 s.] VI 24, 11-20 (-peruia est). 21 s.] VI 25, 1-7. 15. 23-749,10] VI 13, 2 (a deus enim)-5 (-oneratus est); 24,1-10; cf. 24, 21—23. ) [*](TBP(-4)] 1 triumfato B, triuiphajto pI\' triumphato-uenientes om. T, sed cf. Inst.VI 23, 39. 40 2 brebia T 4 in teneatur ergo ill omib: (lesinit cod. P, extrema parte paginae 195a et pagina 195b uacua; in mg. caetera desunt add. m. recentiss. 7 querat TBI, corr. B2 8 cubili T 11 ne* (c er.) B aliud (d ex t) B3, alium Da; cf. Inst. VI 23, 24 alium, sed aliut ibid. § 26 12 quoniam] quo B uirum et] ex uiro B 13 praecepit B, sed cf. pag. 567, 2; 569,19; 570, 17 ni!si (ni add. m. 2?) B 1C obsit T 18 manifestum est om. T ita T 22 aeuoris B1, aeboris B2 23 haec enim T 24 condicio** (ne er.) B quemquam (e in ras. ex a ? m. 2) B )

749
ergo remedium illut est, ut confugiamus ad paenitentiam, quae non minimum locum inter uirtutes habet, quia sui correctio est, ut cum forte aut re aut uerbo lapsi fuerimus, statim resipiscamus ac nos deliquisse fateamur oremusque a deo ueniam, quam pro sua misericordia non negabit nisi perseuerantibus in errore.

magnum est paenitentiae auxilium, magnum sola- cium. illa est uulnerum peccatorumque sanatio, illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, uiam uitae sibi amputat, quia nemo esse tam iustus potest, ut numquam sit ei paenitentia necessaria.

nos uero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus deo et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. hoc semper obsequium domino deferamus. humilitas enim cara et amabilis deo est. qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem quam iustum superbum, quanto magis iustum suscipiet confitentem eumque in regnis caelestibus faciet pro humilitate sublimem!

haec sunt quae debeat cultor dei exhibere, hae sunt uictimae, hoc sacrificium placabile, hic uerus est cultus, cum homo mentis suae pignora in aram dei confert. summa illa maiestas hoc cultore laetatur, hunc ut filium suscipit atque idoneum praemium immortalitatis impertit: de qua nunc mihi disserendum est et arguenda persuasio eorum qui extingui animas cum corporibus arbitrantur. qui quia nec deum sciebant nec arcanum mundi perspicere poterant, ne hominis quidem animaeque [*](INSTITUTIONES 10-20 (-suscipit)] VI 25, 12-16. 13 (humilitas)] VI 24, 25 (sit humilis). 14 s.] hoc non est in Instit. 16- 21] VI 24, 26-29. § 4 (a 21)-c. 64, 4] VII 1-5. 20 s.] VII 1, 3 s. 23-750, 2] Vn 2, 2 s. 7-11. ) [*](AUCTORES 14 s.] cf. Luc. 15, 7; 18, 10 ss. ) [*]( ai TB] 3 repiscamus (s final. in ras. ex r) T 9 prslenitentia B3 11 idemtidem J51, corr. BJ depraecari TB 15 su*llcipiet cojnfitentem (post su uid. i euanuisae, sic) B 17 debet B, sed cf. Inst. VI 25, 5 quae offerri debeant exfribere B2 hae] haec T 19 pignera B ni in aram] iram sic T hoc cultore] occultore T 20 atque ut uid. BI, , eique (in ras. corr.) B3 edd. idoneum premium T, donum, om. idoneum B, ei diuinum praemium Da conl. Inst. VIII, 3 21 inmortalitatis inpertit B disserendufm1 B3 24 prospicere T )

750
rationem conprehenderunt.

quomodo enim possent sequentLa peruidere qui summam non tenef.ant? negantes igitur esse ullam prouidentiam, utique deum, qui fons et caput rerum est. npgauf-runt.