Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ergo ut haec omnia quae deo placent facere [*](INSTITUTIONES 5 s.] VI 12, 3. 32; 11, 15. 7 s.] VI 12, 6. 8 s.] VI 12, 21-23. 9 s.] VI 12, 16. 10 s.] VI 12, 24 s. 11-18] VI 12, 24 (a summae). 31. 39-41. 18-747, 4] VI 12, 33-36. ) [*](TBPJ 2 nostra om. T 3 uideas accidisse] accidit B excitaueris Blpl, corr. Bl et in ras. P2 4 opem tuam] operam T malumis (um exp. et del.) T 5 implorat ex inplorat PJ uictum B impertiamus ex inpertiamus P2 6 occurret T, occurrit Da uestiamus] induamus P v potentiore* (m er.) B 7 sustinet om. P patiat (i. e. -tur) P1, pateat PJ uel] ddmicili T 8 tecto] esto P tutella B 9 captiuum P 10 et addidi; aegros item pauperes T edd., aegros pauperes (nisi quod ralegros B2, aegros, se ex e m. 2 P, pauperos BI, corr. B9) BP; cf. Inst. VI 12, 16. 24 uisitare B adque T fouere B inopes (e ex i m. 2) P U 11 aduenae] pauperes B, aduene (sic corr. tn. 2) P 12 rsuntl P2 obierit] perfecerit B 13 immolauit TB1 (corr. B2) P letabilior Tl, s. 1. corr. T2, laetabilior Bl, corr. m. 2 uel 3, letabilior ( add. tn. 2) P 14 apud P 15 sua\'met C distinctionem add. tn. 1 ?) B, sua4mwet (t et - łJł. 1?) P 16 lege. (m er.) B et om. T conditione P eius] ei B 17 miseem ricordia (ia del.) T praecantibus Bpar )

747
possimus, contemnenda est pecunia et ad caelestes transferenda thensauros, ubi nec fur effodiat nec robigo consumat nec tyrannus eripiat, sed nobis ad aeternam opulentiam deo custode seruetur.

Fides quoque magna iustitiae pars est: quae maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus, conseruanda est, praecipue in religione, quia deus prior est et potior quam homo.

et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est pro homine suscipere mortem et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur, quanto magis pro deo, qui potest aeternam uitam pro temporali morte praestare?

itaque cum inciderit eiusmodi necessitas, ut desciscere a deo atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus. deus sit ante oculos, deus in corde, cuius interno auxilio dolorem uiscerum et adhibita corpori tormenta superemus.

nihil tunc aliut quam uitae immortalis praemia cogitemus: ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus uniuersa quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur.

postremo ipsam mortem non inuiti aut timidi, sed libentes et interriti subire nitamur, cum sciamus quali aput deum gloria [*](INSTITUTIONES 5-21] cf. VI 17, 5-9. 24-26. 6] VII 26, 9. 21—748, 3] cf. VI 4, 17. 39 s. ) [*](TBP] 1 p*ecunia (a er.) B celestes T, caelestis P1, corr. P2 2 thensauros TPl, n expunx. P2, tensauros B fures (e ex i m. 2) fodiant P V rubigo BP 3 opolentiam P 5 iustitiae (se postea ex a) pars est in ras. P2 parrS1 B 6 maximae TBar rqui1 B conseruanda (an in ras. ex et?) T praecipu*e (a er.) B 7 relegione (alt. e ex i nt. 2) P potentior B quam om. T 9 homine (e in ras. ex emhj P 11 prestare T 12 disciscere B adque T 13 nullos P1, corr. P2 15 deus-oculos deus] tfs1 (s. 1. m. 2) habeatur P cuius] cuius nos P in\'e\'terno T2 dolor B 16 et] atque P athibita T corpori tormenta om. P superentur B, superabit P nihil] cuius nihil P 17 aliud (d in ras. ex t) P1 inmortalis B, et immortalitaitijs pI\' 18 etsi] si P aut urendi om. T 19 tyrannicaiej T crudelitatis] dominationis B 20 -uiti a autimidi (t add. m. 2?) sed libentes (alt. e ex i) in ras. B 21 internita rdti BP (r add. PU) tinamur (tina del. et corr. m. 1?) T, nit*amur B cum in ut corr. B3 quali apud deum gloria sumus (sic) in mg. P )

748

simus futuri triumphato saeculo ad promissa uenientes, quibus bonis, quanta beatitudine breuia haec poenarum mala et huius uitae damna pensemus. quodsi facultas huius gloriae deerit, habebit fides etiam in pace mercedem. teneatur ergo in omnibus uitae officiis, teneatur in matrimonio. non enim satis est, si aut alieno toro aut lupanari abstineas.

qui habet coniugem, nihil quaerat extrinsecus, sed contentus ea sola casti et inuiolati cubilis sacramenta custodiat. adulter est enim deo et incestus qui abiecto iugo uel in liberam uel in seruam peregrina uoluptate luxuriat.