Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
spera et tibi accidere posse quod alteri uideas accidisse: ita demum excitaberis ad opem ferendam, si sumpseris eius animum qui opem tuam in malis constitutus inplorat.
si quis uictu indiget, inpertiamus, si quis nudus occurrerit, uestiamus, si quis a potentiore iniuriam sustinet, eruamus. pateat domicilium nostrum uel peregrinis uel indigentibus tecto. pupillis defensio, uiduis tutela nostra non desit.
redimere ab hoste captiuos magnum misericordiae opus est, aegros item (et) pauperes uisere atque refouere. inopes aut aduenae si obierint, non patiamur insepultos iacere. haec sunt opera, haec officia misericordiae, quae si quis obierit, uerum et acceptum sacrificium deo immolabit.
haec litabilior uictima est aput deum, qui non pecudis sanguine, sed hominis pietate placatur, quem deus, quia iustus est, suamet ipsum lege, sua et condicione prosequitur: miseretur eius quem uiderit misericordem, inexorabilis est ei quem precantibus cernit inmitem.