Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

(65) (5). Dixi de iis quae uetantur: dicam nunc breuiter quae iubentur. innocentiae proxima est misericordia. illa enim malum non facit, haec bonum operatur, illa incohat iustitiam, haec conplet.

nam cum inbecillior sit hominum natura quam ceterarum animantium, quas deus et instructas ad inferendam et munitas ad uim repellendam figurauit, adfectum nobis misericordiae dedit, ut omne praesidium uitae nostrae in mutuis auxiliis poneremus.

si enim ficti ab uno deo et orti ab uno homine consanguinitatis iure sociamur, omnem igitur hominem diligere debemus. itaque non tantum inferre iniuriam non oportet, sed ne inlatam quidem uindicare, ut sit in nobis perfecta innocentia, et ideo iubet nos deus etiam pro inimicis precem facere semper.

ergo animal commune atque consors esse debemus, ut nos inuicem praestandis et [*](INSTITUTIONES 1-3] haec non sunt in Instit., cf. tamen ad I 15, 13 s. 7-14] cf. VI 10, 2—4. 8-10] hoc non est in Instit. 14—16] VI 10, 4-6. 16—18] VI 18, 11 s. 17. 18 s.] hoc ipsum non est in Instit., similia sunt V 12,4; VI 19,8 (ex ipsius dei praeceptis eqs.). 19-746, 5] VI 10, 10. 24 s. ) [*](AUCTORES 4-7] Terent. Andr. I 1, 41. 18 s.] cf. Matth. 5, 44. ) [*]( v TBPj. 1 ergo] igit** (ur ? er. et v i. e. ur add. m. 2) P luir iustus, P2 2 adolari B 2 perniciosa (ci part. ras. ex ti m. 2) P 3 adolatio B 4 presens T 5 adque T 7 dixideiis in ras. ex dixiquiis T his BP que T brebiter T 8 que T innocentia B misericordiae B 9 et haec (exp. m. 3) B incohat P, incoat T, inchoat B iustitia (~ m. 2) B 10 conplet] con m. 1, tum spatium 3 uel 4 litterarum relictum, in quo. suma1 add. m. 2 P inbeccillior T, inbicillior (alt. i ex e) P2 hominiUj P 11 ferendam T 12 an repellendam uim ? adfectum-dedit om. T 13 omne. P presidium T 14 deo-uno om. P 17 uon1 B2 18 deusH (ut ? er.) P pro inimicis bis, pr. expunctum, B 19 praecem TBPar post facere add. \' distinctionem B1, ut semper ergo coniuncta legantur, non recte adque T 20 concors T prestandis T et accipiendis om. P )

746
accipiendis auxiliis muniamus. multis enim casibus et incommodis fragilitas nostra subiecta est.