Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

histrionum etiam inpudici gestus, quibus infames feminas imitantur, libidines, quas saltando exprimunt, docent. nam mimus corruptelarum disciplina est, in quo fiunt per imaginem quae pudenda sunt, ut fiant sine pudore quae uera sunt.

spectant haec adulescentes, quorum lubrica aetas, quae frenari ac regi debet, ad uitia et peccata his imaginibus eruditur.

circus uero innocentior existimatur, sed maior hic furor est, [*](INSTITUTIONES 3-14] VI 20, 10-14. 26. 14-21] VI 20, 27—31. 22-743, 6] VI 20, 32 s. ) [*](TBPJ 1 caena B\', s add. B2, sccna P cifccnses P3 3 profa\'nos P malo] magis malo P 4 tetrum jB\' (corr. B3) P 5 truddatioH* (est er.) B, trucidatio et P seuiris P 6 exsecrabilia B in\'uenit (in add. m. 1 uel 2) B 7 quatinus P ac sine legibus non mutandum uidetur; nec sine legibus Da, saluisque legibus Ileum; nec contra leges expectatur faciant (exp. m. 3) B 8 uindicabit T, uindicauit (n in ras. ex m ? m. 2) P 9 re\'idem P2 peccator T 10 et om. P a\'d\'missor P1 11 perfunditur (n ras. ex m) B 13 interfectorii B2, interfectori (f ex c m. 2) P et (t ras. ex f) B fauet P 14 scena P in qua comoediae (sic) in tng. add. P2 comedia B distupris P 15 sturis T - amoris T parricidis B, sed cf. pag. 560, 9 fabula P 16 histrionici B infames (0 ex i w. 2) P 17 imitantur (pr. i ex e nł. 2) P 18 nam] nec T minus TIx, corr. PJ disciplina* (m er.) P imagineln\' B3, immaginem Pl, in ras. corr. P2 19 pudenda] non B )

743
siquidem mentes spectantium tanta efferuntur insania, ut non modo in conuicia, sed etiam in rixas et proelia et contentiones saepe consurgant.

fugienda igitur omnia spectacula, ut tranquillum mentis statum tenere possimus, renuntiandum noxiis uoluptatibus, ne deleniti suauitate pestifera in mortis laqueos incidamus.