Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam munerum editiones Saturni festa [*]( 17 superius] c. 56, 6. ) [*](INSTITUTIONES 1-3J haec non sunt in Instit. 4-12] VI 21. 12-15] VI 20, 6 s. 15-17] VI 23, 5 s. 18-20] VI 20, 8 s. 20- 742, 3] VI 20, 34-36. ) [*](TBP] 1 luxuriam BP 2 his in mg. P 3 adsumet TBl, corr. B3 4 capitur eruditus Brit. pag. 425 coni. § 7 et Inst. VI 21, 3. 4; rapitur a TBP centibus (e del. et corr. m. 2) T 5 saepe] se T deleniunt ut] deliniuntur m. 1, deleniuntht, alt. e ex i m. 3, \' distinctionem add. et alt. t cx r corr. m. 2 B, deliniunt ut P 6 conpositis B, co*positis ex conp- ? P2 7 transducitur B 8 scribtis TB incomta T 9 quia B 10 sed BP 11 it P 12 suauitatem T 13 alt. quWe B 14 praetiosarum TBP\', corr. PJ pulchritudine BP quWo B2 15 adque T 16 iam om. T 18 quwe B 19 potentia sunt TBl fpotentiorfttfunt B■), potentia**sunt P animorsl P 20 tunc P celebrandos (os ex um m. 1 ?) B honeris m P\', corr. P2 21 numerum T muneru*editiones (a er.) B editiones (alt. e ex i m. 2) P festa (T part. ras. ex u) B )
sed ego de re malo dicere quam de origine. quid tam horribile, tam taetrum quam hominis trucidatio? ideo seuerissimis legibus uita nostra munitur, ideo bella execrabilia sunt. inuenit tamen consuetudo quatenus homicidium sine bello ac sine legibus faciat, et hoc sibi uoluptas quod scelus uindicauit.
quodsi interesse homicidio sceleris conscientia est et eidem facinori spectator obstrictus est cui et admissor, ergo et in his gladiatorum caedibus non minus cruore perfunditur qui spectat quam ille qui facit, nec potest esse inmunis a sanguine qui uoluit effundi, aut uideri non interfecisse qui interfectori et fauit et praemium postulauit.
quid? scaena num sanctior? in qua comoedia de stupris et amoribus, tragoedia de incestis et parricidiis fabulatur.