Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

profectus igitur in Galilaeam post resurrectionem discipulos suos rursus quos metus in fugam uerterat congregauit datisque mandatis quae obseruari uellet et ordinata euangelii praedicatione per totum orbem inspirauit in eos spiritum sanctum ac dedit eis [*](INSTITUTIONES 8 s.] IV 16, 17 ut-aduenerat. 10-13] IV 19, 6 s. 13-17] IV 19, 8. 17-21] IV 19, 9. 21—721, 3] IV 20, 1; 21, 1 s. (-confirmari). ) [*](AUCTORES 15] Ps. 15, 10. 17] Os. 13, 13 s. 20] Os. 6, 3. ) [*](T] 4 domui haec Pf ex Inst. IV 18, 32, domihaec (ih in ras. ex u ? m. 1?) T derelinquerunt sic T, reliquerunt Lactantium scripsisse existimo, cf. Inst. IV 18, 33 7 propter Da ex Inst., pro T 9 salutem Pf, salute T 11 terre T 14 profetae T 16 uec T cum Vulg., neque Lactantium scripsvise existimo, cf. Inst. IV 19,8 corruptionem T cum Vulg., interitum Lactantium scripsisse existimo, cf. Inst. 20 ubi] fort. aut ubi scribendum, cf. Inst. IV 19, 9 21 uiuificabit Pf ex Imt. IV19, 9, uiuiftcauit T 22 galileam T 23 mandatis quae Pf, mandatisq. T 24 euangelirj\' T2 )

721
potestatem mirabilia faciendi, ut in salutem hominum tam factis quam uerbis operarentur. ac tum demum quadragesimo die remeauit ad patrem sublatus in nube.

hoc Daniel propheta iam pridem ostenderat dicens: uidebam in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad anticum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit et regnum eius non corrumpetur.

item Dauid in psalmo CVIIII: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum.

Cum igitur ad dexteram dei sedeat calcaturus inimicos suos qui eum cruciauerunt, quando ad iudicandum orbem uenerit, apparet nullam spem reliquam esse Iudaeis, nisi conuersi ad paenitentiam et a sanguine quo se polluerunt abluti sperare in eum coeperint quem necauerunt.

ideo sic dicit Hesdra: hoc pascha saluator noster est et refugium nostrum. cogitate et ascendat in cor uestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo: et post haec sperabimus in eum.