Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec frustra haec dicta sunt, siquidem post breue tempus imperator Vespasianus Iudaeos debellauit et terras eorum ferro ignique depopulatus est, obsessos fame subegit, Hierosolymam euertit, captiuos triumphauit, ceteris qui reliqui fuerunt terris suis interdixit, ne quando iis ad solum patrium reuerti liceret.
quae a deo propter illam Christi crucem facta sunt, ut hoc in scripturis eorum Solomon ante testatus sit dicens: et erit Israhel in [*](INSTITUTIONES 4-SJ IV 18, 29. 8-13] IV 19,3. 13- 16] IV 19, 4. 16-21] IV 21, 2(a sed et futura)-5. 21—720, 8] IV 18, 32 s. ) [*](AUCTORES 1] Ps. 21, 17-19. 4] Deuter. 28, 66. 7J Num. 23, 19. 8] Zach. 12,10. 10] Am. 8, 9 s. 13] Ier. 15, 9. 23] III (I) Reg. 9, 7-9. ) [*](TJ 1 post Christi fort. in psalmo XXI excidit effoderunt Da ex Inst. IV 18, 30, et foderunt T 3 ante diuiserunt uidetur et addendum, cf. Inst. 6 et (ante nocte) suspectum ut ex Vulg., ac Inst. 7 an idem ? cf. Imt. IV 18, 29 dns T 8 minas Pf ex Inst. IV 18, 29, minans T zaccharias T 9 trajfixerunt sic T 10 in] et erit in Inst. IV 19, 3 13 lamentationem Pf ex Inst., lamentatione T 15 confusa Da coni. Inst. IV 19, 4, sed cf. eum locum 16 dabo] dabo in conspectu inimimicorum eorum Inst. 17 brebe T \'te\'mpus T uespassianus T 19 triumfauit T 22 scribturis T 23 Solomon Da, solomoni T, defendit eruditus Brit. pag. 26; cf. Inst. IV 18, 32 sit] est Heum )
quid enim non mererentur qui dominum, qui ad salutem ipsorum uenerat, peremerunt?
Post haec detractum patibulo corpus monumento condiderunt. uerum tertio die ante lucem terrae motu facto ac reuoluto lapide quo sepulcrum clauserant resurrexit. in sepulcro autem nihil nisi exuuiae corporis sunt repertae.
ipsum uero resurrecturum die tertio iam olim prophetae fuerant praelocuti. Dauid in psalmo XV: non derelinques animam meam ad inferos nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. item Osee: hic filius meus sapiens, propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum: et de manu inferorum eruam eum. ubi est iudicium tuum, mors, ubi est aculeus tuus? idem rursus: uiuificabit nos post biduum die tertio.