Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
illi autem non modo perseuerarunt, uerum etiam eos ipsos qui mittebantur interfecerunt. itaque [*](INSTITUTIONES 7-9] IV 8, 1 s. 11-13] n 16. 13—17] IV 10, 5 s. 17 s. (Iudaei)] IV 10, 14. 19-21] IV 10, 11 s. 21-27] IV 11, 1 s. 27 s.] IV 11, 3. 28-715, 3] IV 11, 7. ) [*](T] 4 hesitatio T 5 Christum add. Pf, cf. c. 37, 9 appellemus Pf uirf 7 brebiter T 9 carnem T homine (hom del. et corr. m. 2) T 10 preclarum T 12 adque T 13 hebreos T 16 prophetarum T 17 inposita, iique (, qui cum T, sed om. ii Pf)-nominati. Pf et Da hii (h aut add. aut renouauit m. 2) T 20 insensirbillibus T2 21 profetas T 22 exprob*arent (r er.) sic T 23 penitentiam T 25 noue T ut] et Pf )
nec illos tamen licet impios et ingratos ab spe salutis exclusit, set ad ipsos potissimum misit, ut si forte paruissent, non amitterent quod acceperant, si autem deum suum non suscepissent, tum heredibus abdicatis gentes in adoptionem uenirent.
iussit igitur eum summus pater descendere in terram et humanum corpus induere, ut subiectus passionibus carnis uirtutem ac patientiam non solum uerbis, sed etiam factis doceret.
renatus est ergo ex uirgine sine patre tamquam homo, ut quemadmodum in prima natiuitate spiritali creatus [est] ex solo deo sanctus spiritus factus est, sic in secunda carnali ex sola matre genitus caro sancta fieret, ut per eum caro, quae subiecta peccato fuerat, ab interitu liberaretur.
Haec sic futura, ut exposui, prophetae ante praedixerant.