Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Peripatetici ex bonis animi et corporis et fortunae summum bonum conflant. animi bona probari possunt. sed si auxilio indigent ad conplendam beatitudinem, utique inbecilla sunt. corporis uero atque fortunae non sunt in hominis potestatem nec iam summum bonum est quod aut corpori aut [*](INSTITJJTIONES 1-4] cf. III 9, 2 s. 4-7 Aristippus] III 7, 7; 8, 6—10. 7-11 Hieronymi, Diodori] III ?, ?: 8,13 s.; 10, 1 s. 11- 14 Zeno] III 7, 8; 8, 20-23. 14 s. Epicurus] III 7, 7; 8, 5. 15-18] III 10, 1 s. 19-23 Dinomachus et Callipho] III 7, 7; cf. III 8, 15. 23—703, 3 Peripatetici] III 7, 7; 8, 16—19. ) [*](27 1 uirtute Pf, uirtutem T queratur T 2 filosofi T 4 cyrinaicae T 5 filosoforum T 6 quia Pf, qui T 8 dolere Pf, dolore T et add. b Heum cetere T 11 ueluis (eorr. m. 2) T 12 ad T 19 callifo T 23 fortune T 25 inbeccilla T 26 adque T fortunae (bona) Heum 27 potestnte Pf )

703
extra positis adsignatur, quia et pecudes attingit hoc duplex bonum, quibus opus est, ut et bene ualeant et uictu non indigeant.

Stoici aliquanto melius sensisse creduntur, qui summum bonum uirtutem esse dixerunt. sed uirtus non potest esse summum bonum, quoniam si malorum laborumque tolerantia est, beata per se non est, sed efficere ac procreare summum bonum debet, quia perueniri ad illut sine difficultate ac labore maximo non potest.

at uero Aristoteles longe a ratone aberrauit, qui honestatem uirtuti copulauit: quasi aliquando uirtus aut ab honestate secerni aut turpitudini possit adiungi. Herillus Pyrrhonius scientiam fecit summum bonum.

haec quidem et hominis et animi solius est, sed potest sine uirtute contingere. nec enim beatus putandus est qui uel auditu aliquid didicerit uel parua lectione cognouerit, nec est summi boni definitio, quia potest esse aut rerum malarum aut certe inutilium scientia.

et si sit bonarum et utilium quam labore sis adsecutus, summum tamen bonum non est, quia non propter se expetitur scientia, sed propter aliut. nam idcirco artes discuntur, ut sint nobis aut uictui aut gloriae aut etiam uoluptati: quae utique summa bona esse non possunt.

ergo ne in ethica quidem philosophi regulam tenent, quandoquidem in ipso cardine, id est in ea disputatione qua uita formatur, inter se pugnant.