Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

uideamus ergo an summum bonum quod philosophi determinant tale sit, ut nec mutum animal nec corpus attingat nec possit sine uirtute conquiri.

Aristippus Cyrenaicae sectae conditor, qui summum bonum esse censuit corporis uoluptatem, de numero philosophorum deque coetu hominum propellendus est, quia se pecudi conparauit.

Hieronymi summum bonum est nihil dolere, Diodori, dolere desinere. sed (et) ceterae animantes dolorem fugiunt et cum non dolent aut dolere desinunt, gaudent quid igitur homini dabitur eximium, si bonum eius summum commune cum beluis iudicatur?

Zeno summum bonum putauit cum natura congruenter uiuere. at haec definitio generalis est. omnes enim animantes cum natura congruenter uiuunt et est sua cuique natura.

Epicurus animi adseruit uoluptatem. quid est uoluptas animi nisi gaudium, quo plerumque luxuriat animus ac relaxatur uel ad lusum uel ad risum? sed hoc bonum etiam muta contingit, quae cum pabulis saturata sunt, in gaudium et lasciuiam resoluuntur.

Dinomachus et Callipho honestam uoluptatem probauerunt, sed aut idem dixerunt quod Epicurus, ut corporis sit uoluptas inhonesta, aut si corporis uoluptates alias turpes, alias honestas putauerunt, iam non est summum bonum quod corpori adscribitur.