Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

eiecit ergo peccatorem de sancto loco et in hunc orbem relegauit, ut uictum quaereret per laborem, ut difficultates et aerumnas pro merito sustineret, ipsumque Paradisum uallo igneo circumfudit, ne quis hominum ad diem usque iudicii ad locum illum perpetuae beatitudinis conaretur inrepere.

turn secuta est hominem mors ex dei sententia et tamen uita eius, licet temporalis esse coepisset, in mille annis terminum sumpsit et id fuit humanae uitae spatium usque ad cataclysmi [*](INSTITUTIONES 1-6] II 7, 7. 14; 8, 1. 6 s. cum—condidisset] II 8, 8—71. 7 caelumque-adoruasset.) II 9, 2 s. 8 s. terramanimalibus] II 10,1. 9 s. tum—figuratum] II 10, 2 s. 10 inspirauit ad uitalll] II 11, 19; 12, 3. 10—14] II 12, 15 s. 14 s. serpens-ministrisj cf. II 16,11 s. serpens-in figura. sua. 15—23] II 12, 17-19. 24] II 12, 20 mors-sententiam. 24-695, 2] II 12, 21; 13, 3. ) [*]( 17 5 que T 6 (in) quos Pf, sed cf. Inst. V 7, i quod incubuerunt 10 paradisso T 11 precepit T 12 ei eiecit Da conl. Inst. II 12, 16 20 quercret T 21 paradissum T 23 iurepere] irrumpere eruditus Brit. pag. 415 25 an temporaria ? cf. Inst. II 12, 21 )

695
tempus. nam post diluuium paulatim uita hominum breuiata et ad annos centum uiginti redacta est.

serpens uero ille, qui de factis diabolus id est criminator siue delator nomen accepit, non destitit semen hominis, quem a principio deceperat, persequi.