Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Unum et ultimum restat, ut quoniam plerumque accidit, sicut in historiis legimus, ut maiestatem suam dii ostendisse uideantur per auguria, per somnia, per oracula, tum etiam poenis eorum qui sacrilegia commiserant, doceam quae ratio id effecerit, ne quis etiamnunc in eosdem laqueos incidat quos illi ueteres inciderunt.

cum deus pro uirtnte maiestatis suae mundum de nihilo condidisset caelumque luminibus adornasset, terram uero et mare conplesset animalibus, tum hominem de limo ad imaginem similitudinis suae fignratum inspirauit ad uitam posuitque eum in Paradiso, quem conseuerat omni genere fructiferi ligni, et praecepit ei ne una ex arbore, in qua posuerat [ei] scientiam boni malique, gustaret, fore interminatus ut uitam perderet, si fecisset, si uero mandatum seruaret, immortalis permaneret.

tum serpens, qui erat unus ex dei ministris, inuidens homini, quod esset immortalis effectus, inlexit eum dolo ut mandatum dei legemque transcenderet. et hoc modo scientiam quidem boni ac mali accepit, sed uitam quam perpetuam deus tribuerat amisit.