Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hunc nouos ritus ac pompas sacrorum introduxisse et primum diis sacrificasse, id est Vestae, quae dicitur Tellus, — unde poetae: primamque deorum Tellurem — et postmodum Deum Matri.
Euhemerus autem in Sacra Historia ipsum Iouem dicit, postquam imperium ceperit, sibi multis in locis fana posuisse. nam circuiens orbem ut quemque in locum uenerat, principes populorum amicitia sibi et hospitii iure sociabat. cuius rei ut posset memoria seruari, fanum sibi creari iubebat atque ab hospitibus suis annua festa celebrari. sic per omnes terras cultum sui nominis seminauit.
quando autem isti fuerint facile colligi potest. scribit enim Thallus in historia sua Belum regem Assyriorum, quem Babylonii colunt quique Saturni [*](INSTITUTIONES 2 - 6] I 21. 39 s. 7-9] I 22, 18. 9—14] I 22, 19. 15] locus Vergilii non est in Instit. 15-23] I 22, 20—24. 23-691, 5] I 23, 1 s. 4 (ab ab excidio). 5. ) [*](AUCTORES 9] pag. 220 Schmidt. 15] Verg. Aen. VII 136 s. 16] cf. frg. XI. 24] cf. ad lust. I 23, 2. ) [*](T] 1 presto T 5 sacris Pf, sacriis T tympana ex cymbala Holdero manu 1, Studemundo m. 2 in T correctum uidetur feriuntur Do. feruntur T 10 t!HTHC£UC niN WIMKHO, T mellissea T cretensium (r in ras. vel ex alialitt. m. 2 ?) T 11 Melissa Pf, fellisa T 12 que T 13 ponpas T 14 di\'i\'s T2 que T 17 storia T coeperit T 21 iuuebat T adque T 22 numinis uir doctus ap. Cleric. XI195 24 ttblallus T bellum T )