Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
idem etiam Matris Deum sacra demonstrant. nam quia tum Corybantes galearum tinnitibus et scutorum pulsibus uagitum pueri texerant, nunc imago rei refertur in sacris, sed pro galeis cymbala, pro scutis tympana feriuntur, ne puerum uagientem Saturnus exaudiat.
Haec sunt mysteria deorum. nunc etiam originem religionum requiramus, ut et a quibus et per quae tempora institutae fuerint eruamus.
Didymus in iis libris qui inscribuntur È;Yji\'\'Įaewç -tvBaptxTj; Melissea fuisse tradit Cretensium regem, cuius filiae fuerint Amalthea et Melissa, quae Iouem nutrierint caprino lacte ac melle.