Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idem igitur Euhemerus Iouem tradit, cum quinquies orbem circumisset et amicis suis atque cognatis distribuisset imperia, legesque hominibus multaque alia bona fecisset, immortali gloria memoriaque adfectum sempiterna in Creta uitam commutasse atque ad deos abisse; et sepulcrum eius esse in Creta, in oppido Gnosso, et in eo scriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPO- NOV, quod est Iuppiter Saturni.

constat ergo ex iis quae rettuli, hominem fuisse in terramque regnasse.

Transeamus ad superiora, ut originem totius erroris deprehendamus. Saturnus caelo et terra traditur natus.