Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed omittamus sane poetas: ad historiam ueniamus, quae simul et rerum fide et temporum nititur uetustate.

Euhemerus fuit Messenius, antiquissimus scriptor, qui de sacris inscriptionibus ueterum templorum et originem Iouis et res gestas omnemque progeniem collegit; item ceterorum deorum parentes patrias actus imperia obitus, sepulcra etiam persecutus est.

quam historiam uertit Ennius in Latinam (linguam), cuius haec uerba sunt: haec, ut scripta sunt, Iouis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est.