Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Sed dicet aliquis ficta haec esse a poetis. non est hoc poeticum sic fingere, ut totum mentiare, sed ut ea quae gesta [*](INSTITUTIONES 2 tamquam fungus] cf. VII 4, 3. 3-7] 117,15—17. 8-12] 110,10. 12 s.] 110,11. 13-15] I 10, 12 (-stuprum). 15 s.] I 10, 11 (uirgines). 15-23] I 11, 9-11. 15 s. (-et nihili). 21 s.] I 10, 13. 24-684, 3] I 11, 17. ) [*](AUCTORES 3 s.] Verg. Aen. VII 774 ss. ) [*](T] 1 Erichthonius Pf, ericthonius T 2 effudit] cf. ad Inst. I 17,13 y 3 hippolitum T 4 relegauit Da, religauit T 9 pietatis Da, Buen confert Inst. I 10, 10, potestatis T 12 Alcimenam Buen conl. 7, 3, almenam T laedamque T 14 faemineos T 17 theMde ex thedi T predictum T 19 narslceretur T 20 perfecte T 21 Optimus Maximus Da conl. Inst. I 10, 10, maximus optimus T 22 contwrainauerit T 23 timuerit (ar in ras. exit) T ac Pf, a T 25 ut (ante totum) Pf, aut T)
in imbrem se aureum uertisse dixerunt (Iouem), ut Danaen falleret: quis est imber aureus? utique aurei nummi, quorum magnam copiam offerens et in sinum infundens fragilitatem uirginalis animi hac mercede corrupit. sic et imbrem ferreum dicunt, cum uolunt multitudinem significare telorum. Catamitum in aquila rapuit: quae est aquila?
legio scilicet, quoniam figura huius animalis insigne legionis est. Europam transuexit in tauro: quis est taurus? utique nauis, quae tutelam habuit tauri (in) specie figuratam.
sic Inachi filia non utique bos facta transnauit, sed eiusmodi nauigio iram Iunonis effugit, quod habebat bouis formam. denique cum in Aegyptum delata esset, Isis est facta, cuius nauigium certo quodam die in memoriam fugae celebratur.