Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Horum autem omnium rex et pater Iuppiter, quem tenere in caelo summam credunt potestatem, quid habuit pietatis, qui Saturnum patrem regno expulit et armis fugientem persecutus est? quid continentiae, qui omnia libidinum genera exercuit?

nam idem Alcimenam Ledamque summis uiris nuptas adulterio fecit infames, idem pulcritudine pueri captus uenantem ac uirilia meditantem ad femineos usus uiolenter abripuit. quid uirginum stupra commemorem, quarum multitudo quanta fuerit, filiorum numerus ostendit?

in una tamen Thetide abstinentior fuit. erat enim praedictum quod is quem paritura esset, maior patre suo futurus esset. pugnauit ergo cum amore, ne quis se maior nasceretur. sciebat ergo se non esse perfectae uirtutis magnitudinis potestatis, qui quod ipse patri fecerat timuit.

cur igitur Optimus Maximus nominatur, cum se et peccatis contaminauerit, quod est iniusti ac mali, et maiorem timuerit, quod est inbecilli ac minoris?