De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

4at hominis inquiunt \'educatio maximis laboribus constat, pecudum scilicet condicio melior, quod eae cum fetum ediderint, non nisi pastus sui curam gerunt: ex quo efficitur ut uberibus sua sponte distentis alimentum lactis fetibus ministretur et id cogente natura sine matrum sollicitudine adpetant\'. quid?

aues, quarum ratio diuersa est, nonne maximos suscipiunt in educando labores, ut interdum aliquid humanae intellegentiae\' habere uideantur? nidos enim aut luto aedificant aut uirgultis et frondibus construunt, etiam ciborum expertes incubant ouis et quoniam fetus de suis corporibus alere non datum est, cibos conuehunt et totos dies in huiusmodi discursatione consumunt, noctibus uero defendunt fouent protegunt.

quid amplius homines facere possint nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac uinculo caritatis adiunctos habent?

quid quod auium fetus multo fragilior est quam hominis, quia non ipsum animal edunt, [*](BPVj 3 homine* (m er.) V deesset B nascitur credantj PV (nisi 4 crtdft quod credgLntJ m. 1 V), nascitur fcreda rra. 1) B 4 educantur B educantur-minus in marg. add. P2 ad om. P o prouerblantul\' B3V* f 6 dependit B V ad BP" homines BJhc V. corr. V* 7 inquirun"t B3 edocatio V, corr. V* f 8 post scilicet 8. I. annentorumq. add. B3 eae] B, aeae omnes P, haec V, hae edd. edederint Bl. corr. B3 9 in pastus utrum st an rt sit dubium P, st, uix rt in V efficiatur (a del. m. 3) B, efficiuijtur (un exp. m. 2) P 11 id] BP, ideo V matrum om. codd. rec., edd. adpetunt P 12 in om. V 15 et] PV, aut e B etiam] et edd. 16 f*etus (o er.) B 17 in om. V discursatione] BV, conlatione P; cf. c. 3, 20 19 homines om. P possunt BP 21 habeant B 22 ss. sic distinxi, uarie aliter edd., multi cum Erasmo id uero-tenerum in parenthesi ponunt, quae ut glossema eicit Heumannus, sed uero in apodosi conlocatum est, cf. Indic. uerb. quTa P* non] BV, non materno corpore P edd. )

12
sed id quod materni corporis fotu et calore tepefactum animal efficiat? quod tamen cum spiritu fuerit animatum, id uero inplume ac tenerum non modo uolandi, sed ambulandi quoque usu caret.