De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

itaque naturam non matrem esse humani generis, sed nouercam, quae cum mutis tam liberaliter gesserit, hominem uero sic effuderit, ut inops et infirmus et omni auxilio indigens nihil aliud possit quam fragilitatis suae condicionem ploratu ac fletibus ominari, scilicet cui tantum in uita restet transire malorum.

quae cum dicunt, uehementer sapere creduntur, propterea quod unus quisque inconsiderate suae condicionis ingratus est, ego uero illos numquam tam desipere contendo quam cum haec locuntur.

considerans enim condicionem rerum intellego nihil fieri aliter debuisse, ut non dicam potuisse, quia deus potest omnia, sed necesse est ut prouidentissima [*](AVCTORES c. 3, 1. 2] Cic. de re p. III 1, 2 (cf. 1); cf. etiam C F W. Muellerum edit. Cic. IV 2 p. XXX ad p. 332, 7 et editoris disputationes tLactantius und Lucretius\', Annal. phil. CXXXXIII 240, et \'Uebt:r die Quellen\' p. 290. 5 s. hominem-expelli] cf. Lucr. V 222 s. 9—12 quae cum--ominari] cf. Lucr. V 223—226. 13] Lucr. V 227. ) [*](BPVJ 1 nimis] nimio magis Heumannus, magis dubitanter Halmius, Cic. de re p. III 1, 2 (p. 816, 26 adn.) 2 nascuntur PV, recte? cf. p. 12, 5 3 **erigi V statim quaerunt tolerando V 4 aere B 5 in*ermem (b er.) V 6 naufragio* (o* ex urn) V 7 moueri Bt, corr. B2 8 ita\',!.\' P 10 tam liberaliter] BP, liberalius V, recte? se gesserit Parrhasius Heumannus, egerit dubitanter Halmius ibid. (cf. infra p. 12, 5), sed cf. Cyprian. Epist. LXII 3 (p. 699, 7) uelociter gerere; Lucif. p. 219, 9 ut non prout mihi placitum est geram. inops (p part. ras. ex b tn. 2) V 11 aliud (d in er. t m. 2) V, sic etiam alias 12 fietibus suis somniari B scilicet et B 13 tantum] PV cum codd. Lucr., tamen B re et transirest codd. Lucr. 15 condiciouis] JiV1 (alt. c in t mut. V1), conditioni$ (s exp. m. 1, sed punctum leuiter eras.) P, conditioni codd. rec., edd. 16 tam] BV, magis 8. I. P 17 loquuntur P 18 post debuisse s. I. quam factum est add. B3 19 ut om. P, recte? )

11
illa maiestas id effecerit quod erat melius et rectius.

libet igitur interrogare istos diuinorum operum reprehensores quid in homine deesse, quia inbecillior nascitur, credant, num idcirco minus educentur homines, num minus ad summum robur aetatis prouehantur, num inbecillitas aut incrementum inpediat aut salutem, quoniam quae desunt ratio rependit?