De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Haec ad te, Demetriane, interim paucis et obscurius fortasse quam decuit pro rerum ac temporis necessitate peroraui, quibus contentus esse debebis plura et meliora lecturus, si nobis indulgentia caelitus uenerit. tunc ego te ad uerae philosophiae doctrinam et planius et uerius cohortabor.

statui enim quam multa potero litteris tradere quae ad beatae uitae statum spectent, et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad turbandam ueritatem perniciosi et graues.

incredibilis enim uis eloquentiae et argumentandi disserendique subtilitas quemuis facile deceperit: quos partim nostris armis partim uero ex ipsorum inter se concertatione sumptis reuincemus, ut appareat eos induxisse potius errorem quam sustulisse. fortasse mireris quod tantum facinus audeam.

[*](BPV, 9 haec — 15 exspectant HMSJ 1 ipse homo] PV, mens hominis B, sed cf. c. 1, 11 ipse homo; Inst. II 3, 8 2 !,aspici (as add. m. 2 ?) r 3 qui.. (d er.) V deligatus ex diligatus V tener. in rhfac V 5 cadit V praemetur (a exp. m. 2) P, primitur Bl, premitur (prg- VJB3V sin edd. 6 quem rectumj B, quem rectum quem rectus P, quem recte rest et P 8 meretur B 9 ab haec ad te denuo incipiunt HMS interim om. S obscuriru\'s PJ 10 hac .1/ temporum B 11 perorauimus malim debetis S 12 lecturi B, locuturus V, laturus codd. rec. indulgentif V, indulgentiam H te om. S 13 et uerius] PV, 8. I. add. B3, et plenius HMS, recte? cf. etiam Inst. IV 30,14 plenius et uberius eihortabor HltlB 14 statui. (t er.) P potero] ut potero B 15 uitae beatae BP expectent B, exspectant (exp- S) HMS; hic desinunt HMS 16 perturbandam . i edd. 18 partem Bx, corr. m. 1 uel 2 20 appereat V 21 audeam (e Un. del., sic mut. m. 1) B )

64

patiemurne igitur extingui aut opprimi ueritatem? ego uero libentius uel sub hoc onere defecerim. nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, quia tamen pro uero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus ueritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria ui et claritate ualituram?

illi quidem sese patronos ueritatis profiteri solent: sed quis potest aut eam rem defendere quam non didicerit, aut inlustrare apud alios quod ipse non nouerit?

magnum uideor polliceri, sed caelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur.

quod si uita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam uiuere optauerim quam ut aliquid efficiam quod uita dignum sit et quod utilitatem legentibus etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae riuus est, ad uiuendum tamen adferat: quod est maxime necessarium.

quo perfecto satis me uixisse arbitrabor et officium hominis inplesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter caeleste direxerit. . [*](BPVJ 1 aut in marg. V 2 uel om. IP onere, alt. e in er. o ? P2,. in 2 litt. er. V2 2 Marcus] BP, ili. V 4 qui edd. 6 fucundiam Px ab illi quidem usque ad finem libri (per totum fol. 56°) omnia euanida refedt F3 7 se P V aut om. BP 8 didicerit scripsi, didicit BPV a*pud (a ex alia litt. ut uid., n uel u er.) B 9 quos Pl; quam edd. nouit P 10 acJ PV, ad B tempus est ad P 11 optanda est B 12 nulla alia ob (sic) causa B 16 dixisse B 18 homines eiciendwn uid. Heumanno direxLeritJ P2 DE OPIFICIO DIVINO LIBER VIIII EXPLICIT INCIPIT. EPITOMEN LIBRI SEPTIMI LIBER X FELICITER B; CAECILI FIRMIANI DE OPIFICIO Df LIB Vmi EXPLIC INCIPIT DE EPITOME LIBER DECIMVS P; post direxerit; nihil nisi Finit; Vi, refecit V3 .)