De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

et miratur aliquis si diuina mens dei per uniuersas mundi partes intenta discurrit et omnia regit, omnia moderatur, ubique praesens, ubique diffusa, cum tanta sit uis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae, ut ne saeptis quidem grauis huius ac pigri corporis, cum quo inligata est, coerceri ullo modo possit quominus sibi liberam uagandi facultatem quietis inpatiens largiatur?

siue igitur in capite mens habitat siue in pectore, potestne aliquis conprehendere quae uis rationis efficiat ut sensus ille inconprehensibilis aut in medulla cerebri haereat aut in illo sanguine bipertito qui est conclusus in corde, ac non ex eo ipso colligat quanta sit dei potestas, quod animus se ipsum non uidet aut qualis aut ubi sit nec si uideat, tamen perspicere possit quo pacto rei corporali res incorporalis adiuncta sit?

siue etiam mentis locus nullus est, sed per totum corpus sparsa discurrit — quod et fieri [*]( OJ: BPVJ 1 id om. P a] BP, et (eorr. m. 1 ?) V 2 si. (n ? er.) B nihiI»ominus (h er.) V 4 aliquis om. P non om. B 6 ante P1, tantg part. a. I. p21 ruf P2 8 si uolet maria peruolit Vac, pernolet m. 1 ? 9 qua P 10 conspectum B 14 inclusae (ae ex a m. 1 ?) V 15 huius om. B cum quo inligata scripsi, cum inligata B, quo inligata P, coinligata Vao, curi"inligata corr. m. 1 ut ułà.; cui codd. rec., edd., sed cf. Inst. VII 2, 8 mens hominis cum fragili corpore inligata coercerePI, coherceri V ullo] V (sed 0 ex V, nulloB" (n er.)P 16 uacandi V quie-tis (s ? er.) P 20 uipertito JB1, corr. B1 inclusus P 21 colligat (i in ras. ex e ? m. 1 ?) V; malim colligit quae tanta B 23 si om. P 25 etfieri (t ras. ex f) B, fieri (om. et) V )

54
potest et a Xenocrate Platonis discipulo disputatum est, siquidem sensus in qualibet parte corporis praesto est —, nec quid sit mens ipsa nec qualis intellegi potest, cum sit natura eius tam subtilis ac tenuis, ut solidis uisceribus infusa uiuo et quasi ardente sensu membris omnibus misceatur.

illud autem caue ne umquam simile ueri putaueris quod Aristoxenus dicit, mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus ex constructione corporis et conpagibus uiscerum uim sentiendi existere. musici enim intentionem concentumque neruorum in integros modos sine ulla offensione consonantium harmoniam appellant.

uolunt igitur animum simili ratione constare in homine qua concors modulatio constat in fidibus, scilicet ut singularum corporis partium firma coniunctio membrorumque omnium consentiens in unum uigor motum illum sensibilem faciat animumque concinnet sicut nerui bene intenti conspirantem sonum:

et sicut in fidibus cum aliquid aut interruptum aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur et soluitur, ita in corpore cum pars aliqua membrorum duxerit uitium, destrui uniuersa corruptisque omnibus atque turbatis occidere sensum eamque mortem uocari.

uerum ille si quicquam mentis habuisset, numquam harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his conparatio [*](AVCTORES 7 Aristoxenus — esse] cf. Cic. Tusc. I 22, 51. ) [*]( ,BPVJ 1 a om. P xe*nocrate (cr in ras. m. 2) V 2 partem (m del. m. 3) B 3 possit B 4 calidis B 5 ardenti P 6 cau*e (a ? er.) B similem B uero B 7 aristo*:xenes (c er.) sic B 8 armoniam BV, armonian P extructione (om. cons) V 9 exsistere* fs er.) P musici] BV, sic P intention6 (- m. 2) P 10 contentumque B\', corr. B3, conceptumque P 11 armoniam BV2, harmonian P. armonian V1 18 singula corporis spatia V 14 membrumque P1 15 motum (0 in ras. ex u ? m. 2) V 16 ad conspirantem P 17 aliqui..d.Į F2 18 turbatur et soluitur] PV, turbatur uexatur et soluitur B 19 distrui Bae (corr. m. 1 uel 2) Vac (corr. m. 1 ?) 20 atqu..e.J V 21 rsi\' V21 numquam] BV, non P 22 harmonian B, armoniam PV3 armonian V1 23 fidis Bae, corr. m. 1 uel 2 )

55
ac similitudo uiuentis, animus autem sua sponte et cogitat et mouetur.

quod si quid in nobis esset harmoniae simile, ictu moueretur externo sicut nerui manibus, qui sine tractatu artificis pulsuque digitorum muti atque inertes iacent.

sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret, quia mens eius ex membris male conpacta torpebat.