De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

id quomodo fiat non est difficile peruidere. intestinorum partes quae ab aluo cibum potumque suscipiunt, patentiores sunt quam ceterae spirae et multo tenuiores.

hae uesicam circumplectuntur et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta peruenerint, fimum quidem crassius fit et transmeat, umor autem omnis per [*](AVCTORES 12 s.] cf. Nemes. p. 148 M. ta at xottiv oux sysi. «>s opvtfl-s;. EXPILA TORES 4 ss.j cf. Isidor. de diff. rer. XVII 68. ) [*](BFP VJ1 unijiiersum B, utrum e an o incertum in F 2 uegitat F1. corr. F3 8 una P 5 albos ut uid. Bae, part. ras. corr. m. 1 uel 2 6 quid P in ipsis] F, ipsis JiV, fort. recte, om. P quo* (d er.) V 7 ne cui V 8 etfiere (t ras. ex f. ut uid.) sic B 9 redundantes B perni.cije P1-\' 10 obleuit ea] V. obl..ita (en er.) sic B, obpleuit ea P 11 ill in illa euanuit, F 12 suptilissima F. pariter p. 43, 2 uesica (u exb et ic i in 1 uel 2 litt. er. m. 3) B, ue- ex ui- P2\' 14 qug V \' 15 desten- ditur F 16 intestinorum enim partes P. recte ? ab mtestinoruin incipit fol. 2U F ral\'uo P2\' ciLbflj V 17 suscipiat F pat*cntiores (i er.) B, potentiores P post et er. & V 18 teneriores B, tenuioris P1. VV corr. P2\' uisicam BlJi 19 potos et cibos (corr. m. 1 ?) F firmi mum B, sinum V 20 crassius (c ras. ex g) V translattl (sic) humor- ad (hu postea add. m. 1, a er.) V \'autem1 B )

43
illam teneritudinem percolatur eumque uesica, cuius aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet et colligit, ut foras qua natura exitum patefecit emittat.

De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid praeterisse uideamur: quae quamquam in operto latent, sensum tamen atque intellegentiam latere non possunt.

uena in maribus quae seminium continet, duplex est, paulo interior quam illud umoris obsceni receptaculum. sicut enim rienes duo sunt itemque testes, ita et uenae seminales duae, in una tamen conpage cohaerentes: quod uidemus in corporibus animalium, cum intersecta patefiunt.

sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior femininum, et omnino in toto corpore pars dextera masculina est, sinistra uero feminina.

ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad uenam genitalem confluere ibique concrescere, sed hoc quomodo fiat [*](AVCTORES § 4 ss.1 ex Varronis Tuberone; cf. Censorin. 5. 2 ss 6, 1. 4 ss. 7, 1. 9. 1 s.; Krahner, De Varrone ex Martiani satura sup plendo (1846) p. 18; Wilmanns p. 36 adn. 1; Diels, Doxogr. gr. p. 186 s 197 s.; \'Ueb. d. Quellen\' p. 265 ss. ) [*](BFPVj 1 uisica Bl, corr. B2 2 tenus F obseruit (i ex e) Bi. obsorbit B3, absorbit V1, corr. V2 et part. ras. ex ut Pzl 3 exitum] exitura (a in ras. m. 2 ?) exitum P 4 uteri (i ex o m. 1 uel 2) to quoque (om. et) B 5 interisse ut. uid. P1, *pterisse P2 6 opernrp V lateVt Plf 7 laterren P2 ue*.na (ne er.) P 8 obsceni umoris F obscteni (a er.) B 9 rienes] BF, renes PV; cf. p. 48, 23 rita\' P, om. V 10 Linj P1\' conpag#e (a. er.) B, compagae F 11 in euanuit, F intersecta] Heumannus, interfecta BV, <i>nterfectae (sic) F, interfecttaj Pif 12 rd"\'exterior V semen. P sinisfeMor V 13 f»emininum (a er.) B (pariter 14), fem<ini\'. num F t o; to (o foramine periit) F, \'to\'to V corp\'ore : F dextera scripsi, dextra BFPV, sed cf. p. 34, 9. 44, 4. 45, 21. 46, 3 14 sinixtra jB1, corr. B3 (panter p. 44, 4), sdnis):tra F - femininum F (se>imen F sem,.en qui..dam P 15 putaVt Fw putant—quidam] a*iunt F. aiunt codd. rec., sed cf. *Piutarch.\' Placit. philos. V 3 (r:ç yj oboia Gizippazoq), 4 IlXottwv jjlusXoS tovtuttatou andppoiav medu<llis>| F c: orpo) re F 16 co nflu" ere F congrescere P1 h<;ocquo> modo F )

44
humana mens non potest conprehendere.

item in feminis uterus in duas se diuidit partes, quae in diuersum diffusae ac reflexae circumplicantur sicut arietis cornua. quae pars in dexteram retorquetur, masculina est, quae in sinistram, feminina.

conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. aiunt non tantum maribus inesse semen, uerum etiam feminis et inde plerumque matribus similes procreari, sed earum semen sanguinem esse purgatum: quod si recte cum uirili mixtum sit, utraque concreta et simul coagulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et uita omnis et sapientia, denique totum opus quadragesimo die consummari. ex abortionibus haec fortasse collecta sint.

in auium tamen fetibus primos oculos fingi dubium non est, quod in ouis saepe deprehenditur. unde fieri non posse arbitror quin fictio a capite sumat exordium.