De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

nam et infantes non ante incipiunt fari quam dentes habuerint et senes amissis dentibus ita balbuttiunt, ut ad infantiam denuo reuoluti esse uideantur.

sed haec ad hominem solum pertinent aut aues, in quibus acuminata et uibrata certis motibus lingua innumerabiles cantuum flexiones et uarios sonorum modos exprimit.

habet praeterea et aliud officium, quo in omnibus, non tamen solo in mutis utitur, quod contritos et permolitos dentibus cibos colligit et conglobatos ui sua deprimit et transmittit ad uentrem. itaque Varro a ligando cibo putat linguae nomen inpositum. bestias etiam <in> potu adiuuat:

protenta enim cauataque [*](A VOTORES õ interpres animi] Lucr. VI 1149. § 16] cf. Cic. de nat. deor. II 54, 134 (etiam Nemes. p. 238 M. jisYtanfjv jàp- TOJ otoftayou). EXPILATOBES 4-8. 18] Isidor. de diff. rer. XVII 58; orig. XI 1. 51. ) [*](BPVJ 1 praetendereriTt Plf speciem P rectus Va U 2 aduerso B transuersum Fx, transuerso* F1; sit om. BV 4 loquendi P malim lingua <nero) uel <autem> clausa F an fort. inclusa <est) : quae... discernitet..animi,nec...? 8 labiorum edd. 9 fari om. V 10 igsenes V balburtntiunt V 11 radn V denuo (n add. et uo in ras.) V 12 aut] B, &.t (u ? er.) sic P. aut radn F in om. B 13 bibrata 2?*c.> i : : corr. m. 1 uel. 2 14 sonorps et in marg. ros (corr. m. 1 ?) P exprimet Bcorr. B3 15 quod P in omnibusj BP, hominib; V non] V (sc. fi), sed BP 16 contritos et permolitos] B, per contritos P, contritos et comolitos V, recte? cib:rosn P2 18 a*ligando (1 er.) BP 19 in add. Heumannus pottt (p et t ex aliis litt. ? tn. 3, - m. 2) B adiubat Bx, corr. m. 1 uel 2 ) [*]( 3* )

36
hauriunt aquam eamque conprehensam linguae sinu, ne tarditate ac mora refluat. ad palatum celeri mobilitate conplodunt. haec itaque palati concauo tamquam testudine tegitur eamque dentium saeptis deus quasi muro circumuallauit.

dentes autem ipsos, ne nudi ac restricti magis horrori quam ornamento essent, gingiuis mollibus, quae a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labrorum tegminibus honestauit: quorum durities sicut in molari lapide maior est et asperior quam in ceteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent.

labra ipsa quae quasi antea cohaerebant. quam decenter interscidit! quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam leui quasi ualle signauit. inferius honestatis gratia foras molliter explicauit.

nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur quisquis hunc sensum palato inesse arbitratur, lingua est enim qua sapores sentiuntur, nec tamen tota: nam partes eius quae sunt ab utroque latere teneriores. saporem subtilissimis sensibus trahunt. et cum neque ex cibo quicquam neque ex potione minuatur. tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor eadem ratione qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit.