De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quid tam homini proprium quam ratio et prouidentia futuri? atquin sunt animalia quae latibulis suis diuersos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis: quod non facerent, nisi inesset illis intellegentia et cogitatio.

alia prouident in futurum, ut

  1. ingentem formicae farris aceruum
  2. cum populant hiemis memores tectoque reponunt,
ut apes,
  1. quae patriam solae et certos nouere penates
  2. uenturaeque hiemis memores aestate laborem
  3. experiuntur et in medium quaesita reponunt
  4. .

longum est si exsequi uelim quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae sollertiae simillima. quod si horum omnium quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem cuius in mutis nec uestigium aliquod nec ulla suspicio inueniri potest.

religionis est propria iustitia, quae nullum aliud [*](AVCTORES 11 s.] Verg. Aen. IV 402 s. 14—16] Verg. Georg. IV 155-157. ) [*](BP] 1 denique] P, derquae B uoces notis scripsi (cf. Inst. III 10. 2 suas noces propriis inter se notis discernunt atque dinoscunt). uocis notas edd.; noces notas (no s. I. R3, sed n in 2 litt. er. et o ex u uel e) BP 5 rictum (i m. 2, ct in 2 litt. er. m. 3) B 7 animaliaq. Bl, corr. B1 diuersis Bl, corr. B3 8 eJ.J B2 pluris Bl, corr. B1 11 acerbum Bl, corr. B2 12 cum populant (um in er. on ? B2) BP cum codd. Vergilii, quod propter editores monendum est paene omnes comportant scribentes hiemes P1 14 quae] et Vergil. soUae (e er.) B, solae (a exp. m. 2, sic) P 17 exse*qui (x in ras. tn. 3, ante q er. t ?) B ueljlim (i minus cert.) m. 1, uelimjea. add. im m. 3, ea in ras. m. 2, B 18 soleat BlPl, s. 1. corr. B3P2 19 rnu.tis (l er.) B 21 mutis B 22 quji, B2 )

80
animal attingit. homo enim solus inpertit, cetera sibi conciliata sunt. iustitiae autem dei cultus adscribitur: quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus uitam pecudum sub humana specie uiuet.

cum uero a ceteris animalibus hoc paene solo differamus, quod soli omnium diuinam uim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus dei, certe illud fieri non potest ut in hoc uel muta plus sapiant uel humana natura desipiat, cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant et omnis rerum natura subiecta sit.

quare si ratio, si uis hominis hoc praecellit et superat ceteras animantes, quod solus notitiam dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolui.

Dissoluitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti:

  1. omnis enim per se diuum natura necesse est
  2. inmortali aeuo summa cum pace fruatur
  3. semota a nostris rebus seiunctaque longe.,
  4. nam priuata dolore omni, priuata periclis,
  5. ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri,
  6. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.

quae cum dicit, utrum aliquem cultum deo putat esse tribuendum an euertit omnem religionem? si enim deus nihil [*](AVCTORES 15-20] Lucr. II 646-651. 21 ss.] cf. Cic. de nat. deor. I 41, 115. ) [*](BP] 1 hoLmJo B2 conLcJiliat1.aJ (a in er. u ?) B2, conLcJiliata P1 n 2 sut (n m. 3) B 3 hie (h in ras. et c add. m. 3) *a (t er.) B uitft (\' uidetur esse, uix macula est) P, uita B 4 humarna\' P2 5 ante solo 2 uel 3 litt. er., B ruinT P2 9 omnirs., B2, omni B1P 11 notitia B deri\'1 (i s. I. m. 1 uel 2) B 12s. dis solui soluitur B2 Lcredamus pH epicurd Bac, corr. m. 1 uel 2 15 diuina ex diuum m. 3. eadem m. rursus um supra scr., B; diuom codd. Lucr. 16 inmortali (n ex m) B3 17 V J33; ab codd. Lucr. noLsJris B2 rebus om. P seiuncta*que (i ras. ex p ?, post a er. m) B 18 rdolore omni priuata\' B3 19 nil] P codd. Lucr., nihil B indiget, sed e ex litt. incerta et t in eodem t m. 2, indiga m. 3, B 20 cupitur (pr. u ex a, sic) B3 capitur neq: capitur nec tangitur P nec (neque m. 1) B3 21 rdeo1 JBS )

81
cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam uanum, tam stultum quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil adsequamur?