De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. et si absit ab eo ira et concitatio, quia et deformis et noxia est, nec cuiquam male faciat, nihil aliud superesse nisi ut sit lenis tranquillus propitius beneficus conseruator.

ita enim demum et communis omnium pater et optimus maximus dici poterit, quod expetit diuina caelestisque natura.

nam si inter homines laudabile uidetur prodesse potius quam nocere, uiuificare quam occidere, saluare quam perdere nec inmerito innocentia inter uirtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur praefertur ornatur benedictis omnibus uotisque celebratur. denique ob merita et beneficia deo simillimus iudicatur, quanto magis ipsum deum par est diuinis perfectisque uirtutibus praecellentem atque ab omni labe terrena submotum diuinis et caelestibus beneficiis omne genus hominum promereri?

speciose ista populariterque dicuntur et multos inliciunt ad credendum, sed qui haec sentiunt, ad ueritatem quidem propius accedunt, sed in parte labuntur naturam rei parum considerantes.

nam si deus non irascitur inpiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. ergo constantior est error illorum qui et iram simul et [*](AVCTORES 1-3] cf. Senec. de ira I 2, 1 s.; ad Cic. de re publ. lib. II (41, 68) referebat Maius (ed. alt., Class. auct., 1828, I p. 223), sed cf. Halmium ad hunc locum (ed. p. 814, 29 adn.). BPJ 1 f.eda (a ? er.) P et om. B 3 redigat (i part. ras. ex a ? m. 2) P õ credibile sit om. B 7 pernilcJiosum P2 9 superest P 10 conseruator (o ex u m. 2) P 11 et optimus aere maximusque B 13 prodeesee B 18 perfectusque Bl, corr. B2, perfectisq. ////// (q. add. m. 2, 3 uel 4 lite. er.) P 19 terrena labe P, sed cf. c. 24, 9 ab omni labe terrena 20 post hominum 2 litt. er., B ista populariter quae P. populariterque ista B 21 si P1, sed P2 22 partem B 23 naturam B3 24 utuque Bl, corr. B3 25 ergo constantior-qui bonos diligit (76, 2) in inf. marg. add. Bz cons,.tanJtior P2 )

76
gratiam tollunt. in rebus enim diuersis aut in utramque partem moueri necesse est aut in neutram.

ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit, quia et diligere bonos ex odio malorum uenit et malos odisse ex bonorum caritate descendit.

nemo est qui amet uitam sine odio mortis, nec adpetit lucem nisi qui tenebras fugit: adeo natura ista conexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat.

si quis dominus habet in familia seruos bonum ac malum, utique non aut ambos odit aut ambos beneficiis et honore prosequitur — quod si faciat, et iniquus et stultus est —, sed bonum et adloquitur amice et ornat et domui ac familiae suisque rebus omnibus praeficit, malum uero maledictis uerberibus nuditate fame siti conpedibus punit, ut et hic exemplo ceteris sit ad non peccandum et ille ad promerendum, ut alios metus coerceat, alios honor prouocet.

qui ergo diligit. et odit, qui odit, et diligit: sunt enim qui diligi debeant.

sunt qui odio haberi. et sicut is qui diligit, confert bona in eos quos diligit, ita qui odit, inrogat mala iis quos odio habet: quod argumentum quia uerum est, dissolui nullo pacto potest.