De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Quod sequitur, de schola Epicuri est: sicut iram in deo non esse, ita ne gratiam quidem. nam cum putaret Epicurus alienum esse a deo male facere ac nocere, quod ex adfectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam uidebat consequens esse ut si habeat iram deus, habeat et gratiam.

itaque ne llli uitium concederet, etiam uirtutis fecit expertem. \'ex hoc\' inquit \'beatus est et incorruptus, quia nihil curat neque ipse habet negotium neque alteri exhibet\'.

deus igitur non est, si nec mouetur, quod est proprium uiuentis, nec facit aliquid inpossibile homini, quod est proprium dei, si omnino nullam habet uoluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem quae deo digna sit.

et quae maior, quae dignior admimstratio deo adsignari potest quam mundi gubernatio, quam cura uiuentium maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt?

quae igitur in deo potest esse beatitudo, si semper quietus et inmobilis torpet, si precantibus surdus est, si colentibus caecus? quid tam dignum, tam proprium deo quam prouidentia?