De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

de tertio uero ii praecipitantur qui cum sciant legatum dei eundemque diuini et inmortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum aut aliter accipiunt quam fides poscit: quos ex parte iam refutauimus in quarto supra dicti operis libro et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae ueritatem dum dissipant, perdiderunt.

nunc uero contra eos disserimus qui de secundo gradu lapsi praua de summo deo sentiunt. aiunt enim quidam nec gratificari eum cuiquam nec irasci, sed securum et quietum inmortalitatis suae bonis perfrui.

alii uero iram tollunt, gratiam relinquunt deo: naturam enim summa uirtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. ita omnes philosophi de ira consentiunt, de gratia discrepant.

sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis et [*]( 4 in secundo Diuin. Inst. libro] c. 5, 1-6, 2. 14 in quarto .. libroj Inst. IV 10 ss. AVCTOBES 18-20] cf. ad Epicuri frg. 363 Usener (p. 242, 8). ) [*](BP] 1 se. (d er.) P 2 mars B post solem add. lunam codd. rec., edd. cetera.que (a er.) P 3 riA\' PJ 6 ..et (et er.) B 9 om*nis (h et i er.) B 10 affectus B3 11 ii] edd., hi B, hi* (i er.) P 12 Vut P2 13 fidis JB1, corr. B3 quod B 14 et om. B refutauimus P1, corr. p21 16 nunc] P, num B 17 disseremus edd. gradu . (u ras. ex 0J B 18 aiunt] P, sentiunt B gratificare P 20 post gratiam er. uero, B relinqunt B 21 uirtute* (m er.) B 22 sic beneficam om. P 22—71, 4 locum male distinxerant edd., corr. Hettsingerus, Emendat. p. 132 )

71
sequenda partitio est: cum diuersa et repugnantia sint ira et gratia, aut ira tribuenda est deo et gratia detrahenda, aut utrumque pariter detrahendum, aut ira demenda est et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum.

aliud amplius praeter haec nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo uerum quod quaeritur inueniri. consideremus singula, ut nos ad latebras ueritatis et ratio et ordo deducat.