De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Nam cum sint gradus multi per quos ad domicilium ueritatis ascenditur, non est facile cuilibet euehi ad summum. caligantibus enim ueritatis fulgore luminibus qui stabilem gressum tenere non possunt, reuoluuntur in planum.

primus autem gradus est intellegere falsas religiones et abicere inpios cultus humana manu fabricatorum, secundus uero, perspicere animo quod unus sit deus summus, cuius potestas ac prouidentia effecerit a principio mundum et gubernet in posterum, tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium quem legauit in terram, quo docente liberati ab errore quo inplicati tenebamur formatique ad ueri dei cultum iustitiam disceremus.

ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur.

de primo gradu eos excuti uidemus qui cum falsa intellegant, tamen uerum non inueniunt contemptisque terrenis fragilibusque [*](BPJ 2 rf sunTma P2 4 es//sel (post es punctum er.,.m. 2) P diuina m B3 5 notitia r m. 3 ?) B 7 quia B relegio (alt. e ex i m. 2, sic! saepe) P 8 impugnare P1, -ri P2 sole.t fn ? er.) B iisJ edd., his BP 13 stabile B 14 reuolbuntur B1, corr. B2 15 inpios (n ex m) B3 16 post cultus add. deorum Egnatius, fort. recte, Buenemannus confert Inst. VII 22, 12 ad inpios cultus manu factorum deorum. sed cf. VII, 26, 6 qui manu facta coluerunt; II 3, 14 fragilium cultores 18 effecerit (ei add. m. 3) B 19 tertio B 20 inpliciti P, ud cf. Inst. I 1, 21 errore ... inplicati; V19, 4 inplicati rerum omnium ignorantia 21 dei aeri B 23 fi.gantur (n er.) P 24 ijijtellegant B* 25 fragi»libusque B )

70
simulacris non ad colendum se deum conferunt, quem ignorant, sed mundi elementa mirantes caelum terram mare solem ceteraque astra uenerantur. sed horum inperitiam iam coarguimus in secundo Diuinarum Institutionum libro.

de secundo uero gradu eos dicimus cadere qui cum sentiant unum esse summum deum, idem tamen a philosophis inretiti et falsis argumentationibus capti aliter de unica illa maiestate sentiunt quam ueritas habet: qui aut figuram negant habere ullam deum aut nullo adfectu commoueri putant, quia sit omnis adfectus inbecillitatis, quae in deo nulla est.