De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

si enim senserint serui dominum suum saeuire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leuiter, ne uerberentur, sed quantum poterunt grauissime, ut stomachum peruersi hominis incitent atque inpune discedant.

ego uero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per interuallum temporis animi tumore haberet modum castigatio.

non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret aut castiganti furorem. nunc uero quae tandem aequitas aut quae sapientia est ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur?

quod si naturam rerum causasque didicisset, numquam tam inportunam continentiam profiteretur, ut nequam seruus iratum sibi fuisse dominum gratularetur.

nam sicut corpus humanum deus multis et uariis sensibus ad usum uitae necessariis instruxit, sic et animo uarios attribuit adfectus, quibus uitae ratio constaret: ut libidinem prodendae subolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum.

uerum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut [*](BP (4-15)] 2 sero Bl, seru i B2 suum (s in er. t ? m. 2) B 3 Lnon irascitur tum, B3 parcere] Parrhasius, peccare B, pacari ed. Roman. 1470 4 rne1 B3 a berentur denuo incipit P 5 stomacuin B peruersi hominisj B, in his P inponendiscaedant 2?1, corr. B3 (pr. a er.) 6 laudarg (\'m. 2) B 7 residgte (\' m. 3) B, residenteip (m exp. m. 2) P 8 tumorem (alt. m del. m. 3) B iram Bl, corr. B2 -10 maiora B dolore (\' er.) B inueret B 11 qu a e (a. 8. I. m. 1) uero*** (= et - m. 2, que er.) B 12 ut maximum B1, ob maximum corr. B2 13 numquam (pr. m in er. nc ? m. 2) B 14 nequarnT B3 15 ira tu m B3 post iratum haec sibi fuisse-ad nocendum (117, 2) desunt, uersu paene toto et octo proximis uacuis, P 18 prudendae (pr. d statim ex i corr.) Bi, prodendae B2, quod dubitanter recepi; producendae codd. rec.; malim propagandae (cf. Inst. VI 19, 6 data est... libido ad subolem propagandam) uel procreandae (cf. Epit. 56, 6 libidinis adfectus ad procreandos liberos insitus) 19 gratiaiji (m exp. m. 3) subolis (= et — m. 1 ?) B 20 iij cdd., hii B libidinem (m del. m. 3) B )

117
libidine utuntur ad corruptelas et ad uoluptatem, sic irae adfectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. hinc cotidie ad inmania facinora prosilitur, hinc tragoediae saepe nascuntur.

esset igitur laudandus Archytas, si cum alicui ciui et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. haec sui cohibitio gloriosa est, qua conpescitur aliquod imminens magnum malum, seruorum autem filiorumque peccata non coercere peccatum est: euadent enim ad maius malum per inpunitatem. hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est.

quod autem de homine dicimus, idem etiam de deo, qui hominem similem sui fecit. omitto de figura dei dicere, quia Stoici negent habere ullam formam deum, et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere uelim: de animo tantum loquor.

si deo subiacet cogitare sapere intellegere prouidere praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet, ergo ad dei similitudinem factus est. sed ideo procedit in uitium, quia de terrena fragilitate permixtus non potest id quod a deo sumpsit, incorruptum purumque seruare, nisi ab eodem deo iustitiae praeceptis inbuatur.