De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

  1. spiritus intus alit to tam que infusa per artus
  2. mens agitat molem et magno se corpore miscet,
apparet testimonio poetae unum esse mundi habitatorem deum, siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest.

omnem igitur diuinam potestatem necesse est in uno esse cuius nutu et imperio regantur omnia, et ideo tantus est, ut ab homine non possit aut uerbis enarrari aut sensibus aestimari.

/ unde igitur ad homines opinio multorum deorum [*](AVCTORBS § 4] cf. Minuc. Fel. 18, 7. 9—11] ad Cic. de re p. L, XXXVIIII dubitanter referebat Maius (ed. 1822 p. 101 adn. 2). 16 s.] Verg. Aen. VI 726 s. 21-23] cf. Minuc. Fel. 18, 8. ) [*](BPJ 2 plurimis (sic) B deminui-minuitur] B, diminuitur P 6 potestates P1 7 poterunt] P (sed pottjer, exp. u m. 2) codd. rec., poterint B 8 plurimus Bu deerit (i part. ras. ex a ? m. 2) P 11 grege* (s er.) B armentorum grege Heumannus, sed cf. Epit. 2, 4 in armento; Minuc. Fel. 18, 7 dux unus in gregibus, in armentis rector unus 13 potuef P 14 unitate P, sed cf. Inst. 1 18, 16. V 7, 3. 13, 2 16 intus add. B3 19 omne. (m er.) B una. (m er.) B mente (\' er.) B 22 pr. aut om. B 23 ad (d part. ras. ex b ? m. 2) P )

96
persuasione peruenit? nimirum ii omnes qui coluntur ut dii, homines fuerunt et idem primi ac maximi reges, sed eos aut ob uirtutem qua profuerant hominum generi diuinis honoribus adfectos esse post mortem aut ob beneficia et inuenta quibus humanam uitam excoluerant inmortalem memoriam consecutos quis ignorat?

nec tantum mares, sed et feminas. quod cum uetustissimi Graeciae scriptores, quos illi theologos nuncupant, tum etiam Romani Graecos secuti et imitati docent : quorum praecipue Euhemerus ac noster Ennius, qui eorum omnium natales coniugia progenies imperia res gestas obitus

sepulera demonstrant, et secutus eos Tullius tertio De natura deorum libro dissoluit publicas religiones, sed tamen ueram, quam ignorabat, nec ipse nec alius quisquam potuit inducere.

adeo et ipse testatus est falsum quidem apparere, ueritatem tamen latere. utinam inquit tam facile uera inuenire possem quam falsa conuincere! quod quidem non dissimulanter ut Academicus, sed uere atque ex animi sententia proclamauit, quia ueritas humanis sensibus erui numquam potest: quod adsequi ualuit humana prouidentia, id adsecutus [*](AVCTORES 4 s.] cf. Verg. Aen. VI 663. 7 theologos] cf. Cic. de nat. deor. III 21. 53. 8-11] ibid. I 42. 119. 15 s.] ibid. I 32, 91. ) [*](BPJ 1 persuasioue ed. Paris. 1513, Heumannus, persuasioque Petnu Francius, cf. tamen Inst. II 1. 1 (deorum) cultus.. consensus hominum stulta persuasione suscepit iiJ edd., hi B, hi* (i er.) P #om*nes (h et i er.) P 2 et add. B3 3 quia P genere Bl, corr. fort. ead. m. 4 iubcnt:a m. 1, inuental. corr. m. 2 et. iterum m. 3. B 5 inmortalitatem lil, inmortalitatis B5 consecutus Bl, corr. B3 6 feminas] P, feminas plures B 7 theologi Bl, corr. B3 9 praecipui—demonstrant. et (11) Heumannus eurhemerus B2 ac] PB3, aut Bl 10 obitus (us in er. a et litt. inc. m. 3) B 11 sepulcral B3, simulacra Blp; cf. Inst. V 19, 15; Epit. 13, 2; Cic. de nat. deor. I 42, 119 mortes et sepulturae demonstrat (n s. l. m. 2, del. m. 3) B 12 uerarnT B3 15 latere (at in er. ed ? m. 3) B utinS (\' m. 2) B 16 possim codd. Cic. falsaip (m exp. et del. m. 2) P conuinccrem (m exp. et del. m. 2) P 17 achademicus B animi* (s er.) B, animis (s del. m. 2) P 18 proclamabit Bl, corr. B2 19 ualuit] codd. rec., uoluit P, potuit Ii )

97
est, ut falsa detegeret. quidquid est enim fictum et commenticium, quia nulla ratione subnixum est, facile dissoluitur.

unus est igitur princeps et origo rerum deus, sicut Plato in Timaeo et sensit et docuit: cuius maiestatem tantam esse declarat, ut nec mente conprehendi nec lingua exprimi possit.

idem testatur Hermes, quem Cicero ait in numero deorum apud Aegyptios haberi, eum scilicet qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Termaximus nominatus est, et erat non modo Platone, uerum etiam Pythagora septemque illis sapientibus longe antiquior.

apud Xenophontem Socrates disputans ait formam dei non oportere conquiri, et Plato in Legum libris, quid omnino sit deus. non esse quaerendum, quia nec inueniri possit nec enarrari.

Pythagoras quoque unum deum conStetur dicens incorporalem esse mentem quae per omnem rerum naturam diffusa et intenta uitalem sensum cunctis animantibus tribuat. Antisthenes autem in Physico unum esse naturalem deum dixit, quamuis gentes et urbes suos habeant populares deos.

eadem fere Aristoteles cum suis Peripate io ticis et Zeno cum suis Stoicis. longum est enim singulorum [*](AVCTORES 4—6] Plat. Tim. p. 28 C (cf. Uic. ibid. I 12, 30. Minnc. Fel. 19. 14). 6-9] Cic. ibid. m 22, 56. 11 s.J Xenoph. Memor. IV 8,13 (cf. Cic. ibid. I, 12, 31; Minuc. Fel. 19,13). 12—14J Plat. Legg. VII 821 A (cf. Cic. ibid. I 12, 80). 14—17J Cic. ibid. I 11, 27 (cf. Minnc. Fel. 19, 6). 17-19] Cic. ibid. I 18, 82. ) [*](EXPILATORES 8 s. qui ob uirtutem—nominatus est] Isidor. orig. VIII 11. 49. ) [*](BP] 1 alt. est om. P commentitium B 2 subniitfm1 B* 4 timeo (k m. 2) P, timea B1, timeo B3 5 ruf B1 8 Termaximus] BP, Trismegistus id est Tennazimus Isidor. orig. VIII 11, 49, recte? 9 est om. P pythagoram (m del. m. 3) B 10 ret1 septem B* antiquior] P, antiquior fuit B 11 nosfonteih (m exp. m. 1 ?) Bl, eorr. B1 post ait in spatio qui add. B*, postea er. formajnj B* dej B3 12 om n ino B2 15 quam Bl, corr. B3 16 anima libus P1, animanltibus (t part. ras. ex 1) P3 17 antistenes B disico Bl, tisico B1, fisico B3, fysico P 19 ea.dem (n ? er.) B aristo te les B3 peripateticis et zenon cum suis ita inf. marg. add. B3 ) [*]( XXVII Lact. 2. ) [*]( 7 )

98
sententias exsequi: qui licet diuersis nominibus sint abusi. ad unam tamen potestatem quae mundum regeret concurrerunt.

sed tamen summum deum cum et philosophi et poetae et ipsi denique qui deos colunt saepe fateantur, de cultu tamen et honoribus eius nemo umquam requisiuit, nemo disseruit, ea scilicet persuasione qua semper beneficum incorruptumque credentes nec irasci eum cuiquam nec ullo cultu indigere arbitrantur. adeo religio esse non potest ubi metus nullus est.