De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

satis, ut opinor, ostendimus in nostris Institutionibus [*]( 20 Instit.] I 3 ss. ) [*](BP] 1 modo add. B3 indictos Bl, corr. B3 socraten P 2 et ępythagoram (e exp. m. 2) P ariatotelen P 3 deluderern""t B3 4 *ut (a er.) P hi,. (i er.) P homines P uia (a exp. m. 2) P 5 Tacta B3 6 dei dispositio B in in er. ntl. ? B3 7 conserendi s B1 ordinLibuSj B3 temporib: quae (a exp. m. 2) P constantiamaut B1, per constantiahant B2 olim-saeculis] demumpotuitsinealtero quiduxsitlici (per s. l. et ci ex ce m. 3) oriaut (ri s. l. m. 3, q m. 1) consta retot (ot ex et m. 3) saeculis B 8 constaret P saeculiV PJ 9 incola (s ? s. I. er.) B potentia B sentiSte B1, s ci en***te B3 10 rectore* (m er.) B enim Ps 11 ratione-necesse est in marg. P2 12 ..sapientisque (et er.) B, sapientis quae (a ezp. m. 2) P naturae -sentiensque om. P 13 natura. (m er.) nihil ulliut m. 1, aliutm. 3 B 14 quoniam] P, qui eå (-m. 3) B rationS (-m. 3) B 15 quod si B3 rectorque\' B3 17 honos (v S. I. er.) P ueneratio quae (a exp. m. 2) P 19 utrumLne multojrum Plf deorum om. P 20 ostendimus (mus add. m. 2) P, docuimus B )

95
deos multos esse non posse, quod diuina uis ac potestas si distrahatur in plures, deminui eam necesse sit: quod autem minuitur, utique mortale est, si uero mortalis non est, nec minui nec diuidi potest.

deus igitur unus est, in quo uis et potestas consummata nec minui potest nec augeri. si autem multi sint, dum habent singuli potestatis aliquid ac numinis, summa ipsa decrescit nec poterunt singuli habere totum quod est commune cum pluribus: uni cuique tantum deerit, quantum ceteri possidebunt.

non possunt igitur in hoc mundo multi esse rectores nec in una domo multi domini nec in naui una multi gubernatores nec in armento aut grege duces multi nec in uno examine multi reges, sed ne in caelo quidem multi soles esse poterunt, sicut nec animae plures in uno corpore: adeo in unitatem natura uniuersa consentit. quod si mundum

  1. spiritus intus alit to tam que infusa per artus
  2. mens agitat molem et magno se corpore miscet,
apparet testimonio poetae unum esse mundi habitatorem deum, siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest.

omnem igitur diuinam potestatem necesse est in uno esse cuius nutu et imperio regantur omnia, et ideo tantus est, ut ab homine non possit aut uerbis enarrari aut sensibus aestimari.