De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

est igitur diuina prouidentia, ut senserunt hi omnes quos nominaui: cuius ui ac potestate omnia quae uidemus et facta sunt et reguntur.

nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in conseruandis ordinibus temporibusque constantia aut olim potuit sine prouido artifice oriri aut constare tot saeculis sine incola potenti aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat.

quidquid est enim quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. ratio autem sentientis sapientisque naturae est, sapiens uero sentiensque natura nihil aliud potest esse quam deus. mundus autem quoniam rationem habet qua et regitur et constat, ergo a deo factus est.

quod si est conditor rectorque mundi deus, recte igitur ac uere religio constituta est: auctori enim rerum parentique communi honos ueneratioque debetur.

Quoniam constitit de prouidentia, sequitur ut doceamus utrumne multorum deorum esse credenda sit an potius unius.