De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

atquin non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere, siquidem nullam positionem relinquunt [*](AVCTORES 7-13] frg. ei Cic. de nat. deor. U 6, 16 (cf. III 7, 17. 10, 25) liberius redditum. 19-22] Cic. de nat. deor. II, 37, 94. ) [*](BPJ 1 sensum B1, m del. B3 2 «tsenBum (in er.) B habet B -figuram (in er.) B 3 animalium] B, natura animalium P tamque mirabilem om. P 4 a* (t er.) B 6 specLi,em /ti ? er.) PJ utilitatis P1, corr. P1, utilitatem B 7 est inquit] edd., est enim B, inquit est P ciysippus B 12 prouidentia ex prudentia Bs 14 habent P 15 monetur B alt. rest1 P2 16 consilio] P, consilio suo B 17 faciendum B 18 poteatate. (m er.) B 20 efficit B 22 potneriLt, Pa montis Bl, eorr. B* 23 fecerut (n er.) B debuerent ut wid. Bl, corr. Bs athomi B 24 relinquunt (pr. u del. m. 3, sic) B, relinquaunt, P1 )

92
/ quam non experiantur? nam de natura quae mentem non habeat non est mirandum quod haec facere oblita sit.

quid ergo est? utique deus cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem nec aptius ad utilitatem nec ornatius ad pulchritudinem nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant fecit ipse, in quibus etiam hominem ipsum: cui particulam de sua sapientia dedit et instruxit eum ratione quanta<m) fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret quae ad usus suos essent necessaria.

si uero in huius mundi ut ita dixerim re publica nulla prouidentia est quae regat, nullus deus qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet, unde igitur mens humana tam sollers, tam intellegens orta esse credetur?

si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit, animus ergo, qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsecuntur tamquam regi et imperatori, qui nec aspici nec conprehendi potest, non potuit in hominem nisi a sapiente natura peruenire.

sed sicut omne corpus mens et animus gubernat, ita et mundum deus. nec enim ueri simile est ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant.