De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitratur animalium fabricam tam subtilem tamque mirabilem a non sentiente formari animarique potuisse aut istam caeli speciem tam prouidenter ad utilitates uiuentium temperatam nescio quo casu sine conditore, sine artifice subito extitisse.

si quid est inquit Chrysippus quod efficiat ea quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius et fortius et sapientius homine. homo autem non potest facere caelestia: ergo illud quod haec efficiat uel effecerit, superat hominem arte consilio prudentia potestate.

quis igitur potest esse nisi deus? natura uero, quam ueluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet umquam, nihil molietur. ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus nec efficacia.

si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, uirtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum, cur natura potius quam deus nominetur?

aut si concursus atomorum uel carens mente natura ea quae uidemus effecit, quaero cur facere caelum potuerit, urbem aut domum non potuerit, cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit.