De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

tunc Diocletianus, ut erat in omni tumultu meticulosus animique deiectus, simul et exemplum Valeriani timens, non ausus est obuiam tendere, sed hunc per Armeniam misit ipse in Oriente subsistens et aucupans exitus rerum.

ille insidiis usus barbaros, quibus mos est cum omnibus suis ad bellum pergere, multitudine impeditos et sarcinis occupatos non difficiliter oppressit fugatoque Narseo rege reuersus cum praeda et manubiis ingentibus sibi attulit superbiam, Diocletiano timorem.

in tantos namque fastus post hlanc uictoriam elenatus est, ut iam detrectaret Caesaris nomen. quod cum in litteris ad se datis audisset, truci uultu ac uoce terribili exclamabat \'quousque Caesar?

\' exinde insolentissime agere coepit, ut ex Marte se procreatum et uideri et dici uellet tamquam alterum Romulum maluitque Romulam matrem stupro infamare, ut ipse diis oriundus uideretur.

sed differo de factis eius dicere, ne confundam tempora. postea enim quam nomen imperatoris accepit, exuto socero, tum demum furere coepit et contemnere omnia.

Diocles — <sic> enim ante lmpenum [*]( 1 cti C, noluimus quoniam. 2 noua C, corr. Bal tras jecto C arnoe(Danubio> ed. Oxon. 1680 (in Emendat. p. 108) confugerit Tollim, sed cf. poterat c. 17, 2 (uidebat 18, 5.) 3 status Columbus, statu C di 5 formini C 8 iniabat C 10 deiectus Columbus, disiectus C 13 usus Tollius, suis C 14 imperitos C, corr. Bal sartinos C, corr. Bal dificiliter C 15 obpraessit C 17 elatus Heumann; ad eleuatus Buenemann confert Arnob. II 19 typho et adrogantia subleuati 18 detractaret Bal in textu, detrectaret (sic C) in notis; cf. c. 10, 4. 38, 2 19 literis C datus C, corr. Bal uidisset Heumann 26 contempnere C sic add. Grcuuius, <ita> Cuperus )

184
uocabatur — cum rem publicam talibus consiliis et talibus sociis euerteret, cum pro sceleribus suis nihil non mereretur, tamdiu tamen summa felicitate regnauit, quamdiu manus suas iustorum sanguine non inquinaret.

quam uero causam persequendi habuerit exponam.

Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum. immolabat pecudes et in iecoribus earum uentura quaerebat.

tum quidam ministrorum scientes dominum cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis inmortale signum: quo facto fugatis daemonibus sacra turbata sunt. trepidabant aruspices nec solitas in extis notas uidebant et quasi non litassent, saepius immolabant.

uerum identidem mactatae hostiae nihil ostendebant, donec magister ille aruspicum Tagis seu suspicione seu uisu ait idcirco non respondere sacra, quod rebus diuinis profani homines interessent.

tunc ira furens sacrificare non eos tantum qui sacris ministrabant, sed uniuersos qui erant in palatio iussit et in eos, si detrectassent, uerberibus animaduerti, datisque ad praepositos litteris, etiam milites cogi ad nefanda sacrificia praecepit, ut qui non paruissent, militia soluerentur.

hactenus furor eius et ira processit nec amplius quicquam contra legem ant religionem dei fecit.