De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

idem cum uariis iniquitatibus inmensam faceret caritatem, legem pretiis rerum uenalium statuere conatus est.

tunc ob exigua et uilia multus sanguis enusus, nec uenale quicquam metu apparebat et caritas multo deterius exarsit, donec lex necessitate ipsa post multorum exitium [*](LOCI A VCTOR VM EXPILATOR VM SIMILES 17-20 insatiabili auaritia-minui-congerebat-integraj Lact. Epit. 56, 1 s. 3. 5. ) [*](2 quatuor C 4 cotenderent (sic) C 6 inaiores ee ceperant C, corr. Bal 7 inhormitate C, corr. Bal 9 cõplerentur C 10 frust.a (r er.) C 11 etiam Halm 13 ciuilis C, corr. Bal condfipnationes C post et hoc code (redierat librarius ad condSpnJ C 14 frequentes Bal, frequenter C 16 Hec quoque C; <non> add. Brandt (ad quoquenon cf. Indic. uerb. 8. quoque; noluit <ne> haec quoque); haec quoque cum C Bal (quod non recte cum Miegif) defendere temptat Buenemann), haud quoque Allix, nec quoque Bauldri; haec quoque qui t. p. — spectant ? Dttebner 17 expectant C, corr. Bal 20 idem Bal, item C inmensa C, corr. Bal 23 metu] tum Heumann )

181
solueretur.

Huuc accedebat infinita quaedam cupiditas aedificandi, non minor prouinciarum exactio in exhibendis operariis et artificibus et plaustris omnibus<que> quaecumque sint fabricandis operibus necessaria.

hic basilicae, hic circus, hic moneta, hic armorum fabrica, hic uxori domus, hic filiae. repente magna pars ciuitatis exciditur. migrabant omnes cum coniugibus ac liberis quasi urbe ab hostibus capta.

et cum perfecta haec fuerant cum interitu prouinciarum, non recte facta sunt\' aiebat, \'alio modo fiant\'. rursus dirui ac mutari necesse erat iterum fortasse casura. ita semper dementabat Nicomediam studens urbi Romae coaequare.

iam illud praetereo, quam multi perierint possessionum aut opum gratia. hoc enim usitatum et fere licitum consuetudine malorum.

sed in hoc illud fuit praecipuum, quod ubicumque cultiorem agrum uiderat aut ornatius aedificium, iam parata domino calumnia et poena capitalis, quasi non posset rapere aliena sine sanguine.