De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Quid frater eius Maximianus, qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo: nec enim possent in amicitiam tam fidelem cohaerere, nisi esset in utroque mens una, eadem cogitatio, par uoluntas, aequa sententia.

hoc solum differebant, quod auaritia maior in altero fuit, sed plus timiditatis, in altero uero minor auaritia, sed plus animi, non ad bene [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 19 s.] Lact. Inst. IV 29, 4. 13. ) [*]( 3 omnibus<que> Graeuius, item Bentleius, <et> *omnibus Heumann sunt uel essent Halm 4. 5 sexies hinc Gale, etiam Bentleius ad hos uers. pro Hic lege hinc ascrips. ircus (s ex r) sic C 6 exciditur (uel magna parte ciuitatis exceditur) Allix, exceditur C; eicsdit urbe Ant. de Rooy, Spicileg. critic. (Dordraci 1771) p. 34 9 agebat C, corr. Bal 10 dementaba.t (n er.) C 11 quo equare C, corr. Bal 16 posset Bal, possit C raepere C 17 qui est Bal, quS C irculius C 18 in amicitiam tam fidelem anonymus p. 41, item Halm, Sitzungsber. d. Wiener Akad. uol. L (1865) p. 164, in amiticia (sic) tam fidele C; in amicitia tam fideli Bal; cf. Proleg. adn. 6 19 quo herere C menp sura C 21. 22 quod auaritia-animi Graeuius (ap. Bauldrium, cf. etiam eius epist. ad Nic. Heinsium in Burmanni Sylloge Epistol. IV )

182
faciendum, sed ad male.

nam cum ipsam imperii sedem teneret Italiam subiacerentque opulentissimae prouinciae, uel Africa uel Hispania, non erat in custodiendis opibus tam diligens, quarum illi copia suppetebat.

et cum opus esset, non deerant locupletissimi senatores qui subornatis indiciis affectasse imperium dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina senatus.

cruentissimus fiscus mala partis opibus affluebat. iam libido in homine pestifero non modo ad corrumpendos mares, quod est odiosum ac detestabile, uerum etiam ad uiolandas primorum filias. nam quacumque iter fecerat, auulsae a complexu parentum uirgines statim praesto.

his rebus beatum se iudicabat, his constare felicitatem imperii sui putabat, si libidini et cupiditati malae nihil denegaret.

CODstantium praetereo, quoniam dissimilis ceterorum fuit dignusque qui solus orbem teneret.