De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani impetu facto aduersarios inuadunt. illi uero perterriti nec gladios expedire nec tela iacere quiuerunt.

Maximinus aciem circumire ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. nullo loco auditur. fit impetus in eum et ad suos refugit. caedebatur acies eius inpune et tantus numerus legionum, tanta uis militum a paucis metebatur.

nemo nominis, nemo uirtutis, nemo ueterum praemiorum memor: quasi ad deuotam mortem, non ad proelium uenissent, sic eos deus summus iugulandos subiecit inimicis. iam strata erat ingens multitudo. uidet Maximinus aliter rem geri quam putabat.

proiecit purpuram et sumpta ueste seruili fugit ac fretum [*]( 1 implebunt C, corr. Bal 3 coposuit C post tridie C 4 in del. Schoell 6 Bterelie C utroque C, corr. Bal 8 pro imperatore Heumann, pro imperatorem C; post imperatorem Bal 12 ferri Bal, ferre C; perpelli Heumann, flecti Buenetnann, moueri Brandt 13 cxistimabat Bal, extimabat C; aeatimabat anonymus p. 64 15 exercitum C, corr. Bal licini C certamina C, corr. Bal 19 quieuerunt C; corr. Bal 22 cedebatur C impune C 23 metebatur Bal, metuebatur C 27 maximnus C putarat Heumann )

228
traiecit. at in exercitu pars dimidia prostrata est, pars autem uel dedita uel in fugam conuersa est: ademerat enim pudorem deserendi desertor imperator.

at ille Kalendis Mais id est una nocte atque una die **, Nicomediam alia nocte peruenit, cum locus proelii abesset milia centum sexaginta, raptisque filiis et uxore eto:.paucis ex palatio comitibus petiuit Orientem.

sed in Cappadocia collectis ex fuga et ab Oriente militibus substitit. ita uestem resumpsit.

Licinius uero accepta exercitus parte ac distributa traiecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus et Nicomediam ingressus gratiam deo, cuius auxilio uicerat, retulit ac die Iduum Iuniarum Constantino atque ipso ter consulibus de restituenda ecclesia huius modi litteras ad praesidem datas proponi iussit:

Cum feliciter tam ego [quam] Constantinus Augustus quam etiam ego Licinius Augustus apud Mediolanum conuenissemus atque uniuersa quae ad commoda et securitatem publicam pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter cetera quae uidebamus pluribus hominibus profutura, uel in [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 15 hae litterae in Graecum conuersae extant ap. Eusebium H. E. X 5, 2-14; cf. ibid. § 1: tpspe όΥj λοιπὸνxal xdiv βασιλιϰω̄ν διατάξεων Κωνσταντίνου xai Atxiwtou \'tà; àx xyjq \'Ρωμαίων ϕωνής μεταληϕϑείσας έρμηνείας παρα- ϑὡμεϑα; ex Eusebio habet Nicephorus H. E. VII 41. ) [*]( 1 at Tollius, item Bentleius, ac C; atque exercitus Buenemann, ac dein exercitus Fritzsche; an post exercitu aliquid excidit? autemj altera Boherellus, item Bentleius et Heumann 2 in fugam conuerea est Halm p. 166, in fuga 6 uersa 6 r, in fugam uersa est Bal; cf. Proleg. adn. 6 8 Maiis Bal, maisi C 4 lacunam indicauit Columbut, qui fugiens addit, ad fretum Tollius, Melantiada Lenglet 5 sexxaginta (ex per ligaturam scriptum) C 7 in Cappadocia Bal, ex capadotiam C 8 ita] ibi Bauldri, ac Halm 9 Litinium C, corr. Bal 10 bithinia C, corr. Bal pugna C, corr. Bal 12 tertium coni. Halm, sed cf. bie p. 202, 21; octies p. 214, 2 15 deest initium litterarum quod Eusebius (§ 2. 3) habet quam del. Bal )

229
primis ordinanda esse credidimus, quibus diuinitatis reuerentia continebatur, ut daremus et Christianis et omnibus liberam potestatem sequendi religionem quam quisque uoluisset, quo quicquid <est> diuinitatis in sede caelesti, nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placatum ac propitium possit existere.

itaque hoc consilium salubri ac rectissima ratione ineundum esse credidimus, ut nulli omnino facultatem abnegandam putaremus, qui uel obseruationi Christianorum uel ei religioni mentem suam dederat quam ipse sibi aptissimam esse sentiret, ut possit nobis summa diuinitas, cuius religioni liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum fauorem suum beniuolentiamque praestare.

quare scire dicationem tuam conuenit placuisse nobis, ut amotis omnibus omnino condicionibus quae [*]( 1 credidimus Bal, credimus Q ὲδογματίσαμεν Eusebius § 4 diainitatis Bal, diuinitas C; olz r, πρὸς τὸ ϑεῑον αι̇δὡς τε xal xb atjiac ivetaeto EVlJeb. 2 continetur Heumafln, sed tvcr/Eto Euseb. 3 sequenti C, eorr. Bal 4 qao quicquid est diuinitatis Toinard secutus Columbum quo quicquid demum esset dininitatis et Cuperum quo quicquid diujnitatis scribentem (ex Eusebio), quod quidem diuinitaa C; δπως 5tt sote\' ssTt ϑειότητος(sic codd., ϑειότης edd.) Xtll οῡρανίουπράγματος-εὺμενὲς τίνα: όυνη Euseb.; ut quidem diuinitas-placata ac propitia possit eisistere Graeutus, item, nisi quod quo quidem Bentleius et DrubfIer; alia ap. Bauldrium 5 in sede caelesti] et rei coelestis Toinard secutus Eusebium 7 posset Tollius 8 consilium anonymus p. 65 ex Eusebio (§ 5 toivov TAOTTJV rJjv βούλησιν όϒιεινω̄ ϰαῑὸρϑοτάτψ λογισμψ̄ ὲδογματισαpjivJ, consilio C salubri Bal, salubria C 9-12 (ut nulli-sentiret) δπως μηδενὶ παντελω̄ς ὲξουσία αρνητὲαι τοῡ ᾱϰολουϑειν xal αί́ρείσϑαι τη̄ν iwv Χρτστιανω̄ν παραϕύλαξιν η̄ ϑρησϰείαν, έϰάστψ τε ὲξουσία δοϑείη τοῡ διδόνα: έαυτοο̄ τὴν διάυοιαν ὲυ ὲϰίνη τη̄ ϑρησϰεία, η̎ν αῡτὸς έαυτψ̄ άρμοξειν νομίξη Euseb. 11 dederet Bal, dederit Heumann 13 cuius-obsequimur] nihil eiusmodi ap. Euseb. 14 solita C, corr. Bal 15 fauorem Bal, feruorem C; τὴν έϑιμονσπουδήυ Euseb. 15. 16 (quare-nobis) attva ου̃τως apsaxstv ήμι̃ν ὰντιγράψα: ὰ̀ϰόλουϑον ὴν Euseb. § 6 de § 4 cf. quae disputauerunt Heinichen, Euseb. uol. III (ed. alt.) p. 743 ss. )

230
prius scriptis ad officium tuum datis super Christianorum nomine <continebantur, et quae prorsus sinistra et a nostra clementia aliena esse) uidebantur, <ea remoueantur, et> nunc libere ac simpliciter unus quisque eorum, qui eandem obseruandae religionis Christianorum gerunt uoluntatem, citra ullam inquietudinem ac molestiam sui id ipsum obseruare contendant.

quae sollicitudini tuae plenissime significanda esse credidimus, quo scires nos liberam atque absolutam colendae religionis suae facultatem isdem Christianis dedisse.

quod cum isdem a nobis indultum esse peruideas, intellegit dicatio tua etiam aliis [*](et scriptorcs ab eo adlati, - maxime Ktim, Theolog. Jahrbb. XI 221 ts. 240, praeterea Crivellucci, Della fede storica di Eusebio p. 124. Seeck, Zeitschr. f. Kirchengesch. XII 385, Goerres, Zeitschr. f. wissenschaftl. Theol. XXXV 290 2 s. 4 lacunas ex Eusebio indicauit et expleuit Columbus, aliter Toinard. quem sequimur (nisi quod laeuae-alienae-eae tollantur scripsit, sinistra et remoueantur Valesius interpres Eusebii); p. 229,17—230, 4 (ut amotis -et nunc) ty\' ὰϕαιρεϑεισω̃υ παντελω̃ς τω̃ν aipeaccuv, acxtvec tuis προτέροις ήμω̃ν γράμμασι τοι̃ς 1C005 τὴν σὴν xafroatwatv ὰποσταλει̃σι περί τω̄ν Χριστιανω̄ν ὲνείχοντο, xαί α̎τινα navo axata xal riĮ; ήμετέρας πραότητος ὰλλότρια είναι UÓXCt, taita ύϕαιρεϑη̃,ϰαί vuv Euseb.; continebantur, cura illa, quae prorsus sinistra et a nostra mansuetudine aliena esse uidebantur, omnino remoueantur, nunc Buenemann; continebantur et quae prorsus laenae (uel sinistrae) et a nostra clementia alienae esse uidebantur, nunc IJueb. ster et alii; quod si recipitur, nimis aspere imperatores ipsi de suis \'condicicmibuв\' iudicant, atque obstat etiam Eusebius 4 libere (ex Eusebio ὲλευϑέρως τε xal άπλω̄ς) Columbus Toinard alii, cauere C; fort. aperte Halm; cauere ut simpliciter ed. Oxon. 1680, caneres ut simpliciter Boherellus, item Bentleius; nunc uere ac libere Bauldri, uere etiam Duebner; pro nunc cauere Tollius nunc reuocentur coni. 6 religionis ed. Oxon. 1680, religioni C; cf. txaaTos \'twv τὴv αὺτὴν icpoatptaiv ὲσχηϰότων τοῡ tpuXarrstv τὴν τω̄ν Χριστιανω̃ν ϑρησϰείαν Euseb. 7 ullam Bal, illam C; α̃νευ τινός ὸχλὴσεωςEuseb. 9 plenissime Bal, plenissima C; attva— πληρέστατα δηλω̃σαι ὲὸογματίσαμεν Euseb. § 7 12 hisdem C 13 intelligit C 13-231, 4 (etiam-facultatem) Eusebius (§ 8) liberius reddidit )

231
religionis suae uel obseruantiae potestatem similiter apertam et liberam pro quiete temporis nostri <esse> concessam, ut in colendo quod quisque delegerit, habeat liberam facultatem. <quod a nobis factum est, ut neque cuiquam> honori neque cuiquam religioni <detractum> aliquid a nobis (uideatur>.